9:513 513 CHRISTI IN COENA, 51*4 ultima ad Westphalum admonitione reperient: quia in praesentia satis est digito monstrasse quas diluat obiectiones Heshusius. Neque tamen praetereundum est, quae nunc satis superque ad refutandam Heshusii subtilitatem sufficerent, in articulo 23. contra Magdeburgenses eum legisse, ac instar porci rostro suo evertere, ac si nihil unquam scriptum esset. Sequitur quinta obiectio, in qua sic nos loquentes inducit : In hac phrasi : Hoc est corpus meum, ad tropum esse confugiendum: sicut illae phrases: Circumcisio est foedus, agnus est pesah, petra erat Christus, sine tropi, metaphorae vel metonymiae beneficio explicari nequeant. Forte cum suis comessatoribus lepide sibi visus est garrire: apud pios omnes et sanos adeptus est nomen falsarii, quando in scriptis nostris non reperientur tales nugae. Simpliciter dicimus, ubi de sacramentis agitur, certum et peculiarem loquendi modum ex perpetuo scripturae usu tenendum esse. Hic nullo effugio vel tropi beneficio elabimur: sed tantum proferimus quod omnibus notum esset, nisi bestiae istae solem obtenebrarent. Hoc [pag. 85] ergo nos principium tenero fateor, in scriptura communem omnibus sacramentis loquendi formam: et quamvis unicuique sacramento aliquid proprium sit et ab aliis separatum, in omnibus tamen valere metonymiam, quae rei signatae nomen ad signum transfert. Respondeat nunc Heshusius. Yerba eius sunt: Non facile admittere tropum inesse his verbis: Petra erat Christus: sed tamen pro sua facilitate hoc nobis largiri. Ubi notanda est lectoribus difficilis eius facilitas. Sed quomodo negabit rupem figurate vocari Christum? Haeccine eius summa est largitio, nobis concedere,'"Christum, proprie loquendo, non fuisse lapidem, ex quo aqua in deserto fluebat? Progreditur longius, et negat inde consequi, omnes fidei articulos tropice esse enarrandos. Atqui de sacramentis erat quaestio. Ubi totam scripturam evolverit pius et diligens lector, reperiet sacramentis semper inesse quod dicimus: nempe signo tribui rei signatae nomen. Haec dicitur figurata loquutio apud grammaticos: nec theologi, si loqui velint, invertent naturae ordinem. A baptismo et coena quam recte Heshusius transvolet ad omnes fidei articulos, iudicium aliis relinquo: ex quibus nemo non videbit instar equi desultorii ipsum metas transscendere. Quod autem respondet ex singularibus exemplis non confici generalem regulam, nihil ad rem: quia non exemplum aliquod proferimus, sed regulam tenemus sacramentis omnibus communem, quam frustra convellere nititur. Nihilo melius ab altero nodo se expedit. Dicimus cum Augustino, ubi manifesta occurrit absurditas, tropum vel figuram in loquutione subesse. Respondet nihil esse absurdius [pag. 86] rationis iudicio, quam tres esse hypostases in una Dei essentia et tamen illic non Calvini opera. Vol. IX,