40:513 513 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. XX. 514 mutarent sedes, quia nusquam illis tranquilla erat statio. Fuerunt igitur inquilini quum viverent: sed sepulcrum fuit testimonium veri et legitimi dominii. Atqui hoc modo transmiserunt spem haereditatis promissae ad suos posteros. Nunc ergo videmus quo consilio propheta hic dicat promissam fuisse terram patribus, nempe ut qualitas terrae attollat mentes fidelium ad reputandam beneficii magnitudinem. Sequitur, 43. Et recordabimini illic viarum vestrarum, et omnium operum vestrorum, in quibus polluti estis: et eritis excisi (vel abominabiles) in faciebus vestris, in cunctis sceleribus vestris quae perpetrastis. Hic Deus ostendit se tunc demum fore propitium suis electis, ubi resipuerint. Ita significat non alium esse modum reconciliationis quam ubi intervenit poenitentia. Et hoc diligenter notandum est, sicuti ante admonui. Scimus enim quam secure sibi vulgo indulgeant omnes: nec vero pii ipsi tanguntur satis serio dolore, ubi Deus ad spem salutis eos invitat, et simul veniam offert. Amplectuntur quidem avide quod audiunt, sed interea sepeliunt sua peccata. Atqui Deus vult ita gustari a nobis suam bonitatem, ut interea amara sit nobis scelerum recordatio: ac denique sibi quisque sit iudex, ut veniam coram ipso obtineat. Nunc ergo tenemus consilium prophetae. Similem locum vidimus apud Ieremiam: imo passim occurrit haec doctrina apud prophetas: illic, inquit, recordabimini. Circumstantia loci notanda est, quia intelligit propheta postquam redierint electi cum Deo in gratiam, et illos censebit tanquam ecclesiae suae domesticos, tunc memores esse oportere vitae superioris, ut sibi in peccatis displiceant. Si diceret, quamdiu Deus vos affliget, et manebitis sub tyrannide gentium in exsilio, coget vos sensus malorum gemere: ita subibit recordatio scelerum vestrorum, quia poenae, velitis nolitis, semper erunt vobis ante oculos: quia trita et communis erat sententia, facilis quoque ad persuadendum fuisset. Verum ostendit non tantum memores esse filios Dei suorum scelerum, ubi sentiunt se ab ipso percuti, et experientia docet eum esse infestum: sed ubi recepti sunt in gratiam, et potiuntur sua haereditate, vivunt sub umbra alarum Dei, et illos fovet quasi teneros foetus: ubi ergo fideles tam humaniter tractantur a Deo, tamen propheta docet, in hac conditione debere esse memores suorum scelerum: et omnium operum vestrorum in quibus polluti fuistis, inquit. Nunc ostendit in quem finem erunt memores. Reprobi enim coguntur etiam sentire sua peccata, quandoquidem Deus quasi obtorto collo, ipsos trahit ad ea reputanda dum maxime cupiunt sepelire. Sed hic dicitur eritis confusi in faciebus vestris. Quoniam hebraicum verbum COip significat Calvini opera. Vol. XL.