39:513 513 IN LAMENT. IEREMIAE. CAP. I. 514 Hieronymus vertit, quoniam Iehovah loquutus est: deduxit ab Hin, quod significat loqui, vel meditari. Sed satis apparet error, quemadmodum etiam hoc eodem capite paulo post. Minime igitur dubium est, quin sentiat propheta omnium malorum causam esse, quia Deus Iudaeos afflixerit, idque propter magnitudinem impietatum vel scelerum. Iam ergo incipit ostendere non esse causam cur Iudaei absorbeantur moerore et desperatione : si modo interea probe cogitent unde proveniant mala. Incipit hoc modo ipsos revocare ad Dei iudicium : hoc quidem nondum sufficeret: sed postea subiicietur uberior consolationis materia. Caeterum singula videbimus suo ordine* Heri coepimus exponere sententiam hanc, ubi dicit propheta, inimicos Ierusalem fuisse in caput, et feliciter egisse. Haec tentatio graviter percellere poterat animos fidelium, quum viderent hostes suos ita habere quasi in manu fortunam, ut vulgo loquuntur. Hoc enim perinde erat ac si Deus ostenderet se illis favere. Ergo propheta causam assignat, ne fideles desciscant a pietate et timore Dei, ubi dicit hoc totum manare ex iusta Dei vindicta, quod velit affligere suam ecclesiam: neque id solum, sed adiungit, propter magnitudinem iniquitatum. Profani enim homines interdum agnoscunt sibi esse negotium cum Deo: sed interea fremunt et existimant Deum esse iniustum et crudelem. Propheta igitur non tantum docet, Deum autorem esse calamitatis, quae acciderat, sed simul admonet, Iudaeos tali mercede dignos esse, non tantum quia deliquerint, sed quia addiderint peccata peccatis. Hoc enim significat magnitudo iniquitatum. Sed hanc sententiam paulo post repetet, et pluribus verbis: ideo satis est nunc attingere eius consilium. Hanc ergo ob causam dicit, in captivitatem fuisse profectos parvulos coram adversario. Nam haec etiam indignitas poterat exacerbare animos fidelium quum viderent tam duriter tractari non tantum pueros, sed etiam ipsos infantes. Nam semper homines existimant sibi esse iustam causam litigandi cum Deo: praesertim vero ubi in medium prodeunt pueri infantes, quis non diceret vindictam Dei modum excedere? si vult se ulcisci de hominum sceleribus, cur iram suam non continet adversus innoxios? Quid enim peccarunt miseri infantes? Propheta autem hic cohibet talem audaciam, et dicit Deum habere iustas causas cur vindictam suam extendat usque ad ipsos parvulos Nunc sequitur, 6. Et egressus est a filia Sion omnis decor eius: fuerunt principes eius tanquam cervi qui non inveniunt pascuum : et profecti sunt absque virtute coram persequutore. Calvini opera. Vol XXXIX.