20:513 513 SUPPLEMENTUM. 514 consilium dare, antequam tecum communicassem. Quoniam tamen ita censuerunt fratres repugnare nolui quin ad vos proficisceretur. Literas illi ad vos breves dedi: si a vobis obtinebit aliquam commendationem, spero aliquid Bernae effecturum. Nam id nobis persuasit Nicolaus. Habet etiam meas literas ad Consulem Neglium. Verum tu totum hoc negotium melius tuo consilio moderaberis. Gaudeo vehementer, quod te brevi venturum promittas. Ego quum alias desiderem, ut par est, uxorem tuam sanitati suae restitui: tum haec etiam causa accedit, ne te adversa eius valetudo diutius moretur.1) Yale. Dominus tibi adsit, uxorem tuam brevi liberet a morbo, totam domum conservet. Salutabis omnes tuos diligenter. Ioannes Calvinus tuus. 4219. CALVINUS VIRETO. Commendat miserum aliquem indigne exsilio multatum, {Ex autographo Cod. Genev. 107a, fol. 310. Exstat etiam in Cod. 108, fol. 168 et in Epp. Bern. VIL fol. 25.) Eximio Christi servo Petro Vireto ecclesiae Lausannensis pastori fratri et symmystae integerrimo. S. Etsi haec mea commendatio apud te et reliquos fratres supervacanea erit, bono tamen viro et misere afflicto, ne contemni se putaret, eam negandam non putavi. Ab impio nebulone vexatus et falsis testimoniis oppressus, quum sibi videret instare exsilium, placide ad tolerantiam et constantiam se paravit. Adduci certe nullo modo potuit ut eum pro bono viro agnosceret qui palam in sua improbitate exsultans de ecclesia Dei quodammodo triumphat. Quum illi permissum esset exsilium, rursus indigne in carcerem unius hominis libidine retractus calumnias, quibus gravare eum conati sunt improbi, diluit. Eum, quia pie et honeste apud nos vixit, deinde quod inhumaniter in unius nebulonis gratiam a paucis quibusdam tibique notis hominibus tractatus est, bonis omnibus commendatum fore confido. Vale, optime et integerrime frater. Saluta fratres meo nomine et familiam. Dominus vos servet, vobis adsit, spiritu suo vos regat. Genevae 20. Decembris. 4218. 1) Obnt prior Vireti uxor postridie Non. Mart 1546. Calvini opera. Vol XX.