25:512 dum Dei iudicium. In hunc finem illos Deus obdurat, ut a se misericordiam avertant: unde et durities ista vocatur eius opus, quia effectum consilii eius stabilit. Nunc si rem adeo dilucidam suis nebulis obscurare conentur qui Deum e coelo speculari fingunt quid hominibus libeat, nec hominum corda arcano eius instinctu fraenari sustinent: quid aliud quam suam impudentiam prodent? Deo tantum concedunt ut permittat: hoc autem modo suspendunt eius consilium ab hominum placito. Quid autem spiritus? a Deo esse obdurationem, ut praecipitet quos vult perdere. 21. Venit autem Iosue. De filiis Anak alibi visum fuit. Progenies fuit gigantum, quorum proceritate terruerant populum exploratores, ut pergere noluerit in terram Chanaan. Ergo quum ita essent formidabiles, operae pretium fuit e medio tolli, quo alacrior esset populus ad bene sperandum. Spectaculum enim ipsis obversari, quod assidue eos pungeret ac angeret, perquam noxium fuisset: quia Dei gloriam in superioribus victoriis obscurabat timor, et fidem obruebat, quum in animis suis volverent sibi restare difficillimum omnium certamen. Proinde non abs re inter reliqua Dei auxilia hoc memoratur, dum talibus monstris purgata fuit terra tranquillam habitationem populo fuisse concessam. Quo enim minus credibile erat posse debellari, insignior fuit Dei potentia. 23. Accepit itaque Iosue. Quanquam multum abfuit, quin Iosue acquisierit totam terram: vere tamen dicitur, obtinuisse totam terram, sicut Deus Mosi testatus erat: qua voce restringitur generalis sententia. Siquidem nominatim addita fuerat exceptio, nonnisi paulatim obventuram quam Deus pollicitus erat ditionem, deinde cum truculentis et sylvestribus belluis pugnandum foret, si in desertam solitudinem se proiicerent. Deus itaque licet nondum in possessione regionis promissae locasset populum, tamen quasi ex formula praestitit quod pepigerat: quia commodum hospitium et quod in praesentia sufficeret dedit. Atque ex verbis elicitur, alias etiam plagas comprehendi, quae nondum in manum et potestatem venerant. Dicitur enim quod acquisierat distribuisse secundum familias. Atqui deinde in partitione videbimus in sortem coniectas fuisse plagas, quae mortuo tandem Iosue, imo multis post sacculis, subiectae sunt populi imperio. Nunc sensus verborum liquet, vivo adhuc et superstite Iosua exhibitum fuisse certum specimen promissionis, ut secure licuerit terram sorte dividere.