20:512 cui tamen nullus est locus. Ergo ex his duobus alterutrum superest, nt vel cum tuis literis Bernam concedat, vel exspectet dum istae duae classes conventus suos agant, ad quos venire cum testimonio tuo et Neocomensium poterit. Petebat etiam a me, sed excusavi, quoniam nihil de eo testari poteram, et erat non modo iniquum sed etiam ridiculum petere ut in meam gratiam adiuvaretur. Perrotus suppliciter apud me egit ut fratrem nostrum Imbertum interpelles. Vides temporum calamitatem. Ergo tu apud Incertum instabis ne miserum hominem patiatur inedia perire. Eum quoque mihi et simul alios salutabis. Bene vale, frater dilectissime. Genevae 26*. August.*) Ioannes Calvinus tuus. Dedi illi 15. batz. Bernenses. 4218. CALVINUS VIRETO. Literae commendatitiae. (Ex apographo Ood. Genev. l l l a , fol. 38. Edidit Beza Gen. p. 375, Laus. p. 676, Hanov. p* 760, Ohouet p. 514, Amst. p. 234.) Hic frater accuratiore apud te testimonio non habet opus. Scire potes aliqua ex parte qualiter apud nos se gesserit. Certe insignis patientiae testimonium reddere illi possumus. Nam quum extremam egestatem toto anno pertulerit, ita devoravit hanc acerbitatem, ut vix pauci querelam unam ex eius ore audierint. Animo est recto et sincero. In tota eius vita nihil animadvertimus non dignum pio et christiano homine. Quod praeteritus a nobis fuit, quum aliquos ministros eligeremus, longa excusatione apud te non indiget. Nosti enim nostrorum hominum delitias. Tantum eos linguae Provincialis taedium cepit, ut haec sola aptissimos alioqui homines ingratos illis reddat. Deinde si reputes quos illi praetulerimus, nihil hoc imminuet ex illius existimatione. Quanquam hoc totum melius est taceri, nisi forte quispiam mentionem iniiciat. Qua de causa volui te monitum, ut occurras eiusmodi obiectationibus. Ego vix audebam illi 4217. 1) De anno nihil definiri posse videtur. Imberti ultima mentio fuit in thesauro nostro N. 1077 (Sept. 1548) Perrott N. 613 (Febr. 1545).