25:511 511 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XI. 512 paterfamilias nihil quod ad illius utilitatem faceret, neglexit, vel omisit. 19. Non fuit urbs quae pacem. Huic sententiae primo intuitu repugnat quod passim occurrit apud Mosen, ne percutiant Israelitae foedus cum illis gentibus, vel ullas pacis conditiones admittant: sed funditus perdant et deleant sobolem et nomen (Exod. 23, 32. et Deut. 7, 2). Quum ergo exclusi essent ab omni pactione, ac frustra de pace acturi essent: absurdum est eorum contumaciae imputari quem liberum non erat deprecari interitum. Fingamus enim legatos obviam misisse cum ramis olearum : ad pacificandum fuisse intentos. Excepisset protinus Iosue, sibi fas non esse transigere, quia Deus vetuerat. Quare si centies bellum effugere tentassent, pereundum erat nihilominus. Cur ergo vitio illis vertitur, quod pacem non petierint? Quasi vero necessitate compulsi non fuerint ad pugnandum, postquam videbant cum implacabili populo esse negotium. Quod si aliter agere liberum non fuit, iniuste illis culpa adscribitur, quod coacti se hostium furori opposuerint. Respondeo, quamvis clementer eos recipere veriti fuerint Israelitae, quo tamen iustum esset bellum, hostiliter fuisse exceptos. Atque id arcana Dei providentia mirabiliter gubernatum fuit, ut exitio addicti ultro se offerrent, et Israelitas lacessendo perniciem sibi accerserent. Deus itaque qui veniam illis negari iusserat, idem eos ad caecum furorem impulit, ne locum darent misericordiae. Atque hac in parte populum non oportuit nimis sagacem esse vel curiosum. Nam quum ab una parte interdiceret Deus, ne ad ullum foedus descenderent: et simul tamen nollet hostiliter saevire nisi essent provocati, nimis anxia disceptatio valde turbasset eorum animos. Quare una ratio expediendae perplexitatis fuit, curam illam in Dei sinum reiicere. Et ipse pro sua incomprehensibili sapientia prospexit, ne quo obstaculo, ubi ad rem ventum est, abrumperetur cursus populi. Sic reges trans Iordanem quum priores arma sumpsissent, merito dederunt suae temeritatis poenas. Neque enim infestis armis eos aggressi sunt Israelitae donnee essent provocati. Eodem quoque modo cives Iericho quum portas clausissent, bellum ipsis indixerunt. Similis aliorum ratio, qui sua contumacia causam pugnandi dederunt Israelitis. Nunc apparet quam apte inter se conveniant, Deum mandasse Mosi, ut perderentur gentes quas destinaverat ad interitum: ideoque viam patefecisse suo decreto, ubi reprobos obduravit. Primo itaque in gradu locatur Dei voluntas, ut emineat tanquam praecipua causa. Nam quia ad cumulum pervenerat illorum iniquitas, statuit eos delere. Inde fluxit datum Mosi praeceptum: quod tamen effectu caruisset, nisi eorum qui perdendi erant pertinacia et obstinatione armatus esset populus ad exsequen-