20:511 51i EPISTOLAE 4216-4220 512 S. Quod Macrino *) discedens promiserant oblivione praeterii, ut de pecunia quam debet tuum consilium exquirerem: numquid tempus solutionis prorogare in animo habeas. Ego ut impetrem quod cupit minime contendo. Terum ut per me liberum tibi esse volo statuere et exsequi quidquid conscientia tua praescribes ita si aequum esse censueris eius precibus aliquid concedere, Nicolao Viiianio mandabis ut a lite supersedeat: simulque ipsi Macrino legem transactionis impones. Quod ea de causa peto ne se contemptum a me ac prope ludibrio habitum fuisse queratur. De hoc fratre non aliud scribo, nisi quod idoneum ad res maximas reperietis, et tamen ad minima quaeque subeunda paratum ac voluntarium. Vale, optime ac mihi carissime frater, una cum Farello nostro. Dominus vos tueatur ac regere pergat. Lausannae. Ioannes Calvinus tuus. 4217. CALVINUS VIRETO. Agit de quodam qui sibi alicubi vivendi facultatem quaerit et ab uno ad alterum infecta re remittitur, (Ex autographo Cod. Genev. 107a, fol. 299; Alia recentiora exemplaria reperies in Cod. 108, fol. 176, Cod. Illa, fol 38v et Bernae ia Cod. Epp. VIL p 46.) Fideli Christi servo Petro Vireto Lausannensis ecclesiae pastori fratri mihi carissimo. S. Frater hic quem mihi commendaveras indicavit se in itinere cum Iacobo Albonensi et Divionensi fuisse loquutum: sed illos parum fuisse commotos, quia videbaris, ut abs te onus reiiceres, ab illis postulare quod tibi multo esset facilius. Sic enim iudicant, te uno verbo plus posse impetrare quam possint multis literis. Tononium vero frustra profectus esset, quando iam unum habent sibi a senatu commendatum et qui publico sumptu alitur, 4216.1) Duo Macrini m nostro thesauro occurrunt, alter Laurentius quem Magnificum vocabant, alter Amatus v. d. m. in Moing, qui a. d. III. ld. lan. 1546 cum duobus collegis accusatus propter inhonestum facinus, quum insolenter in Consistorio se gesserit munere abdicatus est (N. 716. 726). Uter horum hic in censum veniat tu dispicias. Certe ep. post Febr. 1546 scripta est quo tempore Libertetus Neocomum vocatus fuit.