9:510 Christi corpus minime transmitti in ventrem reproborum. Hinc iudicent lectores ubi appareat insulsitas. Quin etiam ut corpus Christi sub terrena elementa trahat, cogitur immensitatem affingere piorum omnium corporibus, et nos facete deridet: quia si illis maneret sua dimensio, beatiores essent post resurrectionem qui proxime Christum sederent. Nos vero qui acquiescimus in Christi responso, diem illum exspectamus, quo unumquemque coelestis pater in proprio gradu statuet. Interea Serveticum delirium abominamur, quod iterum obtrudit Heshusius. Concludit tandem: Si immensa Dei sapientia et potentia nullis physicis legibus limitatur: si dextra Dei non exiguum aliquem locum in coelo significat, sed aequalem cum patre gloriam: si humana Christi natura, eo quod λόγῳ unita est, sublimes habet praerogativas, et quasdam proprietates cum essentia divina communes: [pag. 80] si Christus non solum quoad spiritum, sed quatenus Deus est et homo, in pectoribus piorum habitat, ascensione Christi in coelum astrui et efficaciter stabiliri praesentiam eius in eucharistia. Ego autem contra regero : Si non est inter nos philosophica disceptatio, nec Christum subiicimus physicis legibus, sed ex scripturae testimoniis reverenter ostendimus quaenam sit carnis eius natura et proprietas, futiliter Heshusium ex falsis principiis colligere quod libitum est. Iterum colligo: Si liquet, quod clarissime monstravi, quod de dextra Dei profert tanquam mihi adversum ex meis scriptis sumpsisse, rursus improbum calumniatorem deprehendi. Quod carni Christi quasdam proprietates cum deitate communes esse dicit, demonstrationem requiro, quae nulla praecessit. Postremo concludo: Bi Christus secundum utramque naturam naturaliter vel substantialiter in fidelibus habitat, non aliam esse manducationem in coena, quam quae fide absque symbolo percipitur. Tandem cursim dicit facile solvi quaecunque obiicimus de Christi discessu: quia non de absentia personae intelligi debeant, sed tantum de modo, nempe quod non visibiliter ipsum habemus praesentem, sed invisibiliter. Trita quidem solutio, quam ne mulierculae quidem in papatu ignorant, sed quae Augustinum, Heshusii quoque concessione praecipuum et optimum fidelissimumque ex antiquis doctoribus, latuit. Nam locum illum1) exponens: Secundum maiestatem suam, inquit,2) secundum providentiam, secundum ineffabilem et invisibilem gratiam impletur quod ab eo dictum est: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus: secundum carnem vero [pag. 811 quam verbum assumpsit, secundum id quod de virgine natus est, secundum id quod a 1) Matth 28, 20. 2) Tractatu in Ioann. 50.