25:510 Iosue cum omnibus regibus istis bellum. 19. Non fuit urbs quae pacem fecerit cum filiis Israel praeter Hivaeos habitatores Gibeon: omnes ceperunt proelio. 20. Quia a Iehova fuit, ut induraret cor eorum in occursum belli cum Israel: ut deleret eos, nec restaret illis misericordia: sed ut disperderet eos, sicut praeceperat Iehova Mosi. 21. Venit autem Iosue tempore Mo, et excidit Anakim e montanis: ex Hebron, ex Debir, ex Anab, et ex omni monte Iehuda, et ex omni monte Israel: una cum urbibus eorum delevit eos Iosue. 22. Non remansit ex Anakim in terra filiorum Israel: tantum in Gad et in Asdod residui fuerunt. 23. Accepit itaque Iosue totam terram prorsus ut dixerat Iehova Mosi, et tradidit eam in haereditatem Israeli secundum divisiones eorum per tribus suas: et terra quievit a bello. 16. Et cepit Iosue. In continua victoriarum serie quum terra sponte veteres incolas evomeret ut vacua cederet Israelitis possessio, palam apparuit quod dicitur in Psalmo (44, 4), quamvis fortiter pugnaverint non tamen gladio suo acquisiisse terram, nec salutem brachio suo sibi peperisse: sed manu et brachio, et splendore vultus Dei omnia adeptos. Hoc consilio recensentur loca et regiones, ut sciamus Deum opus quod coeperat, continuo tenore pertexuisse. Caeterum falluntur qui certum montem notari putant sub nomine Israel: quia liquebit ex fine capitis montanam partem Israel et Iuda promiscue sic vocari. Est itaque numeri enallage : quia montes decem tribuum montibus Iehuda comparantur. Ideoque subaudienda antithesis. In altero monte cognomen est ambiguum, quidam accipiunt pro divisione, ac si fuisset dissectus: alii pro laevi, quoniam arboribus carebat, ut caput redditur glabrum calvitie. Libera sit optio lectoribus in re incerta et levis momenti. 18. Diebus multis. Ante intra exiguum tempus et quasi celeri cursu quinque regna occupaverat: in aliis diversa fuit ratio, non cunctatione vel taedio vel pigritia: sed quia varie populum suum exercuit Deus, ut multiplex gratia luculentius fulgeret, quae plerumque apud nos vilescit, si uno et eodem modo se exserat. Ergo sicuti ante ad commendationem potentiae Dei valuit incredibilis facilitas, dum momento profligati sunt hostes, ita lenta militia pluribus documentis Dei auxilium patefecit. Neque id repente accidit et inexspectatum, quia Deus ita fore per Mosen praedixerat, ne si terra in solitudinem statim redacta esset, irrumperent ferae bestiae (Deut. 7, 22). Denique hic quasi in speculo perspicimus, quidquid promiserat Deus per Mosen, re ipsa et non obscuro eventu fuisse sancitum. Verum cum fide promissionum Dei simul considerandus est ratus erga electum populum favor, quod tanquam providus