9:51 51 SECUNDA DEFENSIO PIAE ET ORTHODOXAE DE SACRAMENTIS FIDEI, ADVERSUS IOACHIMI WESTPHALI CALUMNIAS, IOANNE CALVINO AUTORE. ') [pag. 10] Quam invitus ad hoc certamen, quod ab initio hucusque defugere conatus sum, nunc iterum pertrahar, multis verbis testari, mihi necesse non esse arbitror. Omnibus enim qui scripta mea legerunt non obscurum est, quam moderate argumentum, quod graves inter pios et doctos viros pugnas nostro saeculo excitaverat, tractaverim: ut inde nulla saltem acerbior offensio oriri posset. Nam etsi docendi rationem ad hominum gratiam non inflexi, quod tamen ingenue et sincere ex genuino animi mei sensu professus sum, eiusmodi erat, ut ad placandos animos magis quam ad augenda dissidia valere debuerit. Nam et iam aliqua ex parte sedatus erat ille, quem dixi, contentionis fervor, ut in placidis eorum scriptionibus purior2) liqueret rei explicatio. Ac libenter glorior, quum alii ad alios propius accedere coepissent, eorum consensu, licet nondum pleno et solido, me fuisse non [pag. l l ] mediocriter adiutum. Quum enim a tenebris papatus emergere incipiens, tenui sanae doctrinae gustu concepto, legerem apud Lutherum, nihil in sacramentis ab Oecolampadio et Zvinglio reliquum fieri praeter nudas et inanes figuras, ita me ab ipsorum libris alienatum fuisse fateor, ut diu a lectione abstinuerim. Porro antequam scribere aggressus sum, Marpurgi inter se colloquuti aliquid ex priore vehementia remiserant, ut si nondum plane esset serenitas, aliquantulum tamen discussa esset densior caligo. Hoc quidem mihi iure vendico, nunquam me ambigua loquendi forma captiose aliud prae me tulisse quam sentirem. Postquam absque dissimulatione ita in lucem prodii, nullus ex dissentientibus, quorum tunc vigebat fama et autoritas florebat, signum offensi animi dedit. Nam cum praecipuis quibusque sententiae Lutheri patronis, 1) Ioanne Calvino autore. Haec verba in sola editione principe latina addita leguntur. 2) plus coulante et claire.