49:51 51 EPIST. PAULI AD ROMANOS 52 Non dubito quin haec quoque obiectio in persona impiorum proferatur. Est enim velut exegesis superioris: et connectenda fuerat, nisi apostolus indignitate permotus medium sermonem abrupisset. Sensus est: Si ex nostra falsitate magis perspicua fit Dei veritas et quodammodo stabilitur, unde plus quoque gloriae ad ipsum redit: minime aequum est ut is pro peccatore puniatur, qui minister fuerit gloriae Dei. 8. Et non quemadmodum, ete. Ecliptica est oratio, in qua subaudiendum est verbum: plena erit si ita resolvas: Et cur non potius dicitur (quemadmodum exprobratur nobis) quod facienda sint mala, ut eveniant bona? Neque vero hanc impiam cavillationem responso dignatur apostolus: quam tamen optima ratione licebit retundere. Hoc enim tantum praetexit: Si Deus nostra iniquitate glorificatur, et nihil agere in vita hominem magis decet quam ut Dei gloriam promoveat: peccandum ergo in eius gloriam. At prompta est depulsio: Quod malum per se, nonnisi malum parere potest. Nostro autem vitio quod Dei gloria illustratur, id non opus esse hominis, sed Dei: qui, ut mirus est artifex, malitiam nostram subigere et alio traducere novit, ut praeter destinatum a nobis finem, eam in gloriae suae incrementum convertat* Praescripsit nobis rationem Deus, quas velit a nobis glorificari, nempe pietatem, quae in verbi obedientia sita est. Hos limites qui transsilit, Deum non honorare, sed contumelia magis afficere nititur. Quod aliter succedit, Dei providentiae ferendum est acceptum, non hominis pravitati, per quam non stat quominus Dei maiestas evertatur, nedum laedatur. Quemadmodum exprobratur nolis. Mirum est, quum tam reverenter dissereret Paulus de arcanis Dei iudiciis, eo proterviae delapsos esse hostes ad eum calumniandum: sed nulla unquam tanta fuit religio aut sobrietas in servis Dei, quae impuras et virulentas linguas compesceret Non ergo novum est exemplum, quod hodie doctrinam nostram (quam esse purum Christi evangelium et scimus ipsi, et testes sunt nobis omnes tum angeli, tum fideles) tot falsis criminationibus onerant ac odiosam reddunt adversarii. Nihil fingi potest magis portentosum quam quod impositum fuisse Paulo hic legimus: quo invidia gravaretur apud imperitos eius praedicatio. Feramus ergo quod veritatem, quam praedicamus, calumniando impii depravant. Nec ideo desinamus eius simplicem confessionem constanter tueri : quandoquidem satis habet virtutis ad proterenda dissipandaque illorum mendacia. Caeterum apostoli exemplo malitiosis technis quantum in nobis erit occurramus, ne impune maledicant creatori flagitiosi ac perditi homunciones. Quorum iudicium iustum est. Quidam active accipiunt, tantum ut assentiatur illis Paulus, absur-