44:51 IN SOPHONIAM 52 sese ingerant adversus multa hominum millia, si opus sit, quia nulla conspiratio potest minuere Dei autoritatem. Iam sequitur fuisse viros transgressionum. Ubi vertimus leves, alii vertunt vacuos. Sed D^ms significat proprie homines nihili, atque etiam temerarios, et qui tam consilio quam moderatione omni carent. Denique perinde est, ac si propheta ipsos stupidos et caecos esse diceret: postea diceret fraudulentos. Nihil autem magis prophetico officio contrarium est. Sed Sophonias ostendit tunc ita profanatum fuisse totum ordinem in populo, ut densissimae tenebrae essent in ipsis ducibus, quorum partes erant lucem doctrinae coelestis praeferre. Et concessio est in hac voce quum vocat eos prophetas. Quemadmodum hodie dum loquimur de episcopis papalibus, certum quidem est indignos esse tam honorifico elogio. Sunt enim talpis caeciores: tantum abest ut speculentur. Deinde scimus etiam similes brutis pecudibus esse: quia demersi sunt in suis libidinibus: denique indigni sunt etiam qui vocentur homines. Sed concedimus illis hunc titulum, qui magis appareat ipsorum turpitudo : quemadmodum propheta quum diceret Iudaeos non appropinquasse ad Deum suum, non concessit illis proprie loquendo quod iactabant. Nam volebant semper sacer et peculiaris Dei populus censeri: sed hinc magis apparuit ipsorum ingratitudo, quod quum Deus ipsos amplecti paratus esset, retrocesserunt et converterunt se alio, quasi data opera vellent testari sibi nihil commune cum ipso esse. Ergo eadem est nunc loquendi ratio, quum Sophonias dicit prophetas fuisse homines leves et viros transgressionum. Iam addit, sacerdotes polluerunt sanctum. Scimus electam fuisse tribum Levi a Deo, ut qui inde orti erant, essent aliis magistri et doctores : ideo etiam hoc consilio iussit Dominus in lege dispergi Levitas per totam regionem. Poterat enim illis etiam dare locum, quemadmodum aliis familiis. Sed voluit esse dispersos in toto populo, ne qua scilicet terrae pars careret bonis et fidelibus magistris. Nunc eos accusat propheta, quod sanctum polluerint. Per nomen E>"np intelligit propheta quidquid erat sanctitatis: sed tamen loquitur de sanctuario. Caeterum, quoniam sanctuarium erat quasi domicilium ipsius Dei, quum prophetae de eius cultu et pietate loquuntur, comprehendunt sub templi voce omnia, quemadmodum hoc loco. Dicit ergo pollutam fuisse sanctitatem a sacerdotibus. Deinde sustulerunt, vel everterunt legem, inquit. Hic videmus quam libere propheta contra sacerdotes insurgat. Itaque non est cur sibi usurpent licentiam quidvis audendi qui praefecti sunt divinitus ecclesiae: quia iactare hanc praerogativam poterant sacerdotes, ut quidvis ipsis liceret absque controversia. Videmus autem ut Deus non tantum ipsos cogat in ordinem per prophetas suos, sed etiam traducat