30:51 51 HOMILIA XLVIII. 52 antea tumultuose regem populus postulavisset : et regnum confirmare populi miserentem quod in rege suam felicitatem esse positam persuasum haberet. Nam rex in Israele typus et imago erat regni Domini nostri Iesu Christi, in quo uno sita est omnis nostra salus, gaudium, felicitas et gloria. Deus itaque gustum aliquem aut signum voluit iniicere populo futurae gratiae secundum promissiones in Saulis persona: sed tantum ad tempus. Nam tandem horrenda confusio et desolatio sequuta est : sed ita factum, ut David stabiliretur tanquam istius promissionis initium, et eo populus confugeret, donec pacatum esset ipsius regnum. En igitur quomodo et quare Deus populum suum servarit: nempe quod per Samuelem promiserat se misericordiam illi facturum, et ex hostium tyrannide liberaturum. Denique hic locus ostendit Dei virtutem apparuisse solam esse quae Philistaeos domuit et devicit: ac populi israelitici res fuisse deploratas, nisi coelitus auxilium demissum esset, quod omnino ad ecclesiae salutem requirebatur. Ac plurimum ad omnium fidelium instructionem facit, ne quis de viribus et industria sua glorietur: quemadmodum neque Ionathani fortitudini facinus istud adscribendum est: sed unius Dei potentiae et providentiae laus omnis tribuenda, qui praelium ad exitum istum perduxit. Et necessaria valde est haec doctrina. Nam etsi ethnici fassi sunt hominum felicitatem, et facultates omnes, puta consilium, prudentiam, sapientiam, ac denique omnia bona coelitus immitti: nihilominus tamen Deo gloriam et honorem quem prius attribuerant, eripuerunt, quam ad res creatas transtulerunt. Et quidem, fateor, verum Deum non cognoverunt: sed sub idolis suis divinam maiestatem involverunt, cuius ut dixi perfectam cognitionem non habebant. Sed divina potentia vel invitis hanc confessionem extorquebat. Nam et in ore omnium illud dictum fuit in eligendis imperatoribus, incertos esse bellorum eventus, sed victoriam a coelo esse: et similia multa. Verum enim vero imperatores debellatis hostibus cum militibus triumpharunt. Et hoc nominatim Habacuc propheta istiusmodi hominibus exprobravit, quod postquam idolis suis sacrificaret, suo deinde reti sacrificent. Sic videas incredulos specie externa quidem et verbis speciosis Deo gratias de beneficiis multis agere: et tamen sibi laudem omnium intus adscribere, et de praeclare factis apud se laetari et gloriari. Nae hominum ea est improbitas, et proclivitas in Deo honore debito spoliando, et sibi quae Deo debentur adscribendis Quare hic observanda verba prophetae, Deum servavisse populum suum: quibus Israelitae docerentur Deo soli victoriae huius laudem omnem adscribere, et bene in posterum sperare. Quasi hortaretur populum propheta his vocibus, agite hanc felicitatem