24:51 51 COMMENTARIUS IN EXODI CAR IV. 52 oculis pergere quo iubebat Deus, a cuius solo nutu pendere pios omnes convenit: debuit non ex suo sensu de re incredibili facere iudicium, sed ex Dei voce. Nec certe vel fidem abrogavit loquenti Deo, vel impositum sibi onus reiicere voluit, sed quum ex altera parte discrimina cerneret quibus explicare se non poterat, hinc mens eius distracta fuit in diversas partes. Nec quisquam est piorum qui non saepe in confusas disceptationes trahatur, quoties ex intuitu obstaculorum mentibus offunditur caligo. Fuit igitur in Mose voluntas et studium, alacritas autem et constantia defuit: quia ut erat debilis, ad objectas sibi remoras subsistere coactus est. Ac prudenter discernere necesse est inter timiditatem quae cursum impedit, et recusandi audaciam, cui adiunctus est contemptus. Multi dum molestiam fugitant, sic retrahuntur ab officio ut obdurescant in sua segnitie. Qui autem recte agere cupiunt, quamvis anxietate vel metu in speciem retrocedant, simul tamen aspirant ad ulteriorem progressum: denique sic alternant ut se nunquam prorsus subducant Dei imperio. Videtur quidem Moses obstrepere ipsi Deo, et cum eo altercari: sed haec sive audacia, sive simplicitas, plus in se habuit modestiae quam si latebras in silentio captasset: sicuti multos diximus tacendo fovere detrectandi licentiam. Hic enim certe fuit scopus, ut inde expeditior esset ad pergendum. Angebat sanctum virum haec cura, quod populares suos expertus fuerat pravos et fere intractabiles: hac cura se exonerans in sinum Dei, nova promissione erigi cupit, ut hoc impedimento solutus alacriter currat. 2. Quid est hoc in manu. Ex more linguae hebraicae fusius njunc explicat Moses et distinctius prosequitur quod prius summatim attigerat de signis. Porro in signis tribus quae refert consideranda nobis est analogia. Pedum pastorale quod in manu gestabat proiectum in terram, vertitur in serpentem: rursus in manum receptum naturam suam recuperat. Mihi non dubium est quin docere voluerit Deus, quamvis abiecta et despicabilis esset Mosis conditio, formidolosum tamen fore regi Aegypti. Baculus enim ille, pastoris insigne erat. Quid autem magis contemptibile quam prodire ovium custodem e deserto, et pedum suum, quo vix se et gregem tueri solebat a feris bestiis opponere sceptro potentissimi regis? Caeterum admonet Deus, quamvis destituatur splendore terreno opibus et potentia, fore tamen horribilem Pharaoni, quasi diceret, timendum non esse ne hominem rusticanum spernat Pharao, vel pro nihilo ducat: quia baculus in serpentem conversus plus terroris afferet quam mille gladii. Quod dicit Moses se perterritum fugisse, voluit haud dubie Deus percellere metu servum suum, ut melius aestimaret ex animi sui sensu -qualis futura esset Dei virtus ad terrendum super-