23:51 51 COMMENTARIUS IN GENESIN. 52 quod habent Graeci interpretes: Erunt duo in carnem unam: atque ita locum citat Christus, (Matth. 19, 5). Quanquam autem hic duorum non fit mentio, in sensu nihil est ambigui, Neque enim plures uni viro uxores Deum attribuisse, sed unam dixerat: et in generali doctrina uxorem posuerat numero singulari. Superest ergo ut inter duos consistat vinculum coniugale: unde facile apparet, nihil minus consentaneum esse divinae institutioni quam polygamiam. Iam q qum Christus voluntaria Iudaeorum divortia improbans causam adducat: Quia non sic fuit a principio : primam certe hanc institutionem perpetuae regulae instar haberi iubet. Eodem et sui temporis Iudaeos revocat Malachias (2, 15): Annon ab initio unum fecit? et tamen spiritus abundans in eo erat. Quare dubium non est quin corruptela sit legitimi coniugii polygamia. 25. Erant autem ambo nudi. Quod indecora et deformis censetur hominum nuditas, quae in pecudibus nihil turpe habet, parum congruere videtur humanae dignitati. Hominem videre nudum non possumus sine verecundia: in asini, vel canis, vel tauri conspectu non idem erit pudor. Quinetiam unumquemque pudet suae nuditatis, quanquam alii testes non accedant. Ubi igitur illa nobilitas qua praecellimus? Huius, qua nunc tangimur, verecundiae causam Moses proximo capite ostendet. Nunc satis habet dicere, in natura integra nihil nisi honorificum fuisse: unde sequitur, quidquid in nobis probrosum est, esse culpae nostrae imputandum, quia parentes nostri nihil in se habebant non honestum, donec peccato foedati sunt. CAPUT III. 1. Porro serpens erat callidior omni bestia agri, quam fecerat Iehova Deus: et dixit ad mulierem: Etiamne dixit Deus: Non comedetis ex omni arbore horti? 2. Et dixit mulier ad serpentem: De fructu arborum horti vescimur: S. At de fructu arboris quae est in medio horti dixit Deus: Non comedetis ex ea, neque contingetis eam, ne forte moriamini. 4. Tunc dixit serpens ad mulierem: Non moriendo moriemini. 5. Scit enim Deus quod in die qua comedetis ex ea, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. 6. Et vidit mulier quod bona esset arbor ad vescendum, et quod delectabilis esset oculis, et desiderabilis arbor ad intelligendum: et tulit de fructu ipsius, et comedit: deditque etiam viro suo qui erat cum ea, et ipse comedit. 7. Et aperti sunt oculi amborum ipsorum, et cognoverunt quod nudi essent: et consuerunt folia ficus, feceruntque sibi cingula. 8. Audierunt autem vocem Iehovae Dei deambulantis per hortum ad auram diei: et abscondit se Adam et