2:51 [CO 2.51] sine Deo fuisse pronuntiat Ephesios, donec ex evangelio didicissent quid esset verum Deum colere. Neque hoc ad gentem unam duntaxat restringere oportet, quum generaliter alibi (Rom. 1, 21) asserat, evanuisse cunctos mortales in suis cogitationibus, postquam in mundi fabrica illis patefacta erat creatoris maiestas. Ideoque scriptura (Hab. 2, 18 seq.) ut vero et unico Deo locum faciat, quidquid divinitatis olim celebratum fuit inter gentes, falsitatis et mendacii damnat; nec ullum numen relinquit nisi in monte Sion, ubi peculiaris vigebat Dei cognitio. Certe inter gentiles Christi aetate proxime ad veram pietatem accedere visi sunt Samaritae; audimus tamen ex ore Christi (Ioann. 4, 22) eos nescisse quid colerent; unde sequitur, vano errore fuisse delusos. Denique etiamsi non omnes laboraverint crassis vitiis, aut in apertas idololatrias prolapsi sint, nulla tamen pura et probata fuit religio quae tantum in communi sensu fundata esset. Quamvis enim pauci quidam non insanierint cum vulgo, manet tamen fixa Pauli doctrina (1 Cor. 2, 8): non apprehendi sapientiam Dei a principibus mundi huius. Quod si excellentissimi quique in tenebris errarunt, quid de faecibus ipsis dicendum erit? Quare nihil mirum si cultus omnes hominum arbitrio excogitatos tanquam degeneres repudiet spiritus sanctus: quia in coelestibus mysteriis opinio humanitus concepta, etsi non semper magnam errorum congeriem pariat, erroris tamen est mater. Atque ut nihil deterius accedat, hoc tamen vitium non leve est, fortuito adorare Deum incognitum; cuius tamen rei fiunt Christi ore (Ioann. 4, 22) quicunque ex lege edocti non sunt quem Deum colere oporteat. Et certe non longius progressi sunt qui optimi fuerunt legislatores, quam ut in publico consensu fundata esset religio. Quin etiam apud Xenophontem laudat Socrates Apollinis responsum, quo praecepit ut quisque ritu patrio et pro urbis suae consuetudine deos coleret. Unde autem hoc ius mortalibus, ut sua autoritate definiant quod mundum longe superat? vel quis ita maiorum placitis, vel populi scitis acquiescere poterit, ut Deum absque dubitatione recipiat humanitus sibi traditum? Potius iudicio quisque suo stabit, quam se alieno arbitrio subiiciet. Quum ergo nimis infirmum ac fragile sit pietatis vinculum, vel urbis consuetudinem, vel antiquitatis consensum in colendo Deo sequi, restat ut de se testetur e coelo ipse Deus. [Inst 1.5.14.] Ergo frustra nobis in mundi opificio collucent tot accensae lampades ad illustrandam autoris gloriam: quae sic nos undique irradiant, ut tamen in rectam viam per se nequaquam possint perducere. Et scintillas certe quasdam excitant; sed quae ante praefocantur quam pleniorem effundant fulgorem. Quamobrem apostolus, eo ipso loco ubi saecula simulacra vocat rerum invisibilium (Hebr. 11, 3) subiungit, per fidem intelligi esse verbo Dei aptata; ita significans, invisibilem divinitatem repraesentari