15:51 51 EPISTOLAE 1917.1918 52 pistieis ac metaxysticis sacrificis esse purgatas, idque nomine et mandato principis nostri vere Christophori: qui sive spectes virtutem, sive eruditionem, sive pietatem, nulli principum Germanorum erit secundus. Nisi fortasse ei, in quo victo et capto heroicam magnanimitatem saeculis omnibus spectandam proposuit Dominus. Sic enim tu in libello, qui de Scandalis inscribitur, de Ioanne Friderico, Saxoniae duce ac olim electore (tacito tamen eius nomine) loqueris. Documenta pietatis suae satis luculenta princeps noster edidit. Solus ex omnibus Germaniae principibus confessionem suae fidei, eamque typis excusam, Tridentino illi conciliabulo ausus fuit exhibere.2) Viros propter evangelii confessionem exsulantes liberaliter excipit ac perhumane habet, imo magnis praemiis ad se invitat. Sub tali principe non possunt non felices esse ecclesiae. Est tamen quod non immerito pius quispiam adhuc desideret. Mittuntur adhuc ex aula pastores,3) et nonnunquam satis rudes ac ignari : non eliguntur veteri more, ab universa ecclesia: qui mos utinam iterum quasi postliminio revocaretur etiam apud nos. Nec ordinantur ministri impositione manuum ac precibus. Excommunicatio nulla apud nos adhuc est in usu. Adeo ut opus nobis sit Paulo, ut Titum admoneat, ut pergat ea quae desunt corrigere. Magnae existimationis est apud principem Ioannes Brentius:*) quod si his de rebus ad eum scriberes, non faceres rem tuo ministerio indignam et ecclesiis nostris, opinor, valde utilem. Tu quid hac in re faciendum sit, quaeso, diligenter tecum deliberes, et ad me perscribere proximis nundinis Prancfordiensibus ne dedigneris. Quidquid enim alii sint facturi, ego certe qui se manifestis flagitiis ac sceleribus contaminant mox Satanae tradere incipiam: quia autem rem tantam ac viribus meis maiorem sum tentaturus, plane consilio mihi opus esse iudico. Quum ante triennium Antidotum tuum contra Acta Tridentina legerem, statim in ipsa praeliminari epistola deprehendi, te libelli cuiusdam abs te editi de necessitate reformandae ecclesiae5) mentionem facere, ac rogare lectorem ut eum quoque percurrere non gravetur. Ego vero quum hactenus studiose apud omnes bi- 2) Seth ut Imperatorem sibi conciliaret. Confessio ista u Brentio fuit conscripta qui ipse Tridentum missus est. (Hartmann u. Jaeger IL c. 22.) 3) Bie quoque Brentio ministro usus est dux, qui ecclesiasticam constitutionem exaravit (I. L c. 24), quae tamen demum a. 1559 perfecta prodiit. De nominatione ministrorum Msenlohr, gesch. Entw. der rechtl. Verhalt. der ev. K. in Wirtemberg p, 8L sq. 4) A. 1552 consiliarius et praepositus eccl. Stuttgardiensis factus. (Hartmann p. 240.) 5) Alias: Supplex exhortatio ad Caesarem 1543. Opp. T, YI.