13:51 51 EPISTOLAE 1075.1078 52 liam. Hoc pessimum, quod non libenter modo, sed avide audiuntur, qui nos totumque nostrum ordinem perstringunt. Fuit tempus, quum nemo adversus ministros mutire auderet. Nunc nulla prope oratio magis favorabilis. Et Satan novas semper occasiones excudit. In coniugio Macrini3) coacti sumus eos qui parum alias amici erant valde exacerbare. Pronunciavit senatus nullum esse coniugium, in quo solennis sponsio intervenerat: partitusque liberam fecit alibi contrahendi facultatem. Praetextus est in affinitate satis remota: nam uxor quae illi mortua est, consobrina erat matris puellae, de qua nunc agitur. Rogavi quo iure tantum sibi permisissent. Et de tota causa habita est a nobis in curia gravis oratio: nihil tamen impetratum. Interea regerunt nos in hominis gratiam importunius contendere. Sed haec cum aliis sunt devoranda. Hoc boni saltem habemus, quod, quidquid moliantur, sacrae conciones si quando fuerunt frequentes, nunc sunt frequentissimae. Si quando tibi commodum erit nos invisere, gratissimus erit tuus adventus. Ut venias, nisi pro tua opportunitate, instare non audeo. Si tamen vel minima se offeret occasio, nolim eam praetermittas. Vale, frater mihi in Domino carissime, una cum familia tua, Christophoro, Fatono, et reliquis symmystis nostris. Dominus vos omnes tueatur perpetuo, vestrisque sanctis laboribus benedicat. 8. Septembris.4) Ioannes Calvinus tuus. 1076. HALLERUS BULLINGERO. In negotio Bernenses inter et Lausannenses ministros pendente ipse inter sacrum et saxum stat et weutris potest satisfacere. *(Excerpta ex autographo Arch. Turic. Plut. v i . Vol 154, olim Scrin. B. Epp Tom. 32, fol. 81. . Simler. Vol. 68.) 3) Laurentius Meigret {le Magnifique) in matrimonio habuerat Margaretam filiam Petri Scarron de Pregny. Post cuius mortem quum aliam duxisset, consistorium Gaiense hoc coniugium diremit Calvinus senatum adiit ut apud Bernenses de hoc iudicio reformando interveniret. Sed frustra : Quant a co quil a parle de fere responce aut consistoire de Gex sus le mariage du Magnifique, resoluz que lon demoure a ce quest fayct et si les ministres veullent escripre en particulier quilz le peuvent fero sans blasmer la seigneurie. (Reg. du conseil 30. Aug. et 6. Sept.) Cf. quoque Galiffe not. gen. III. 435. 4) De anno constat ex Commentariis senatus.