11:51 EPISTOLAE 221.222 Optimo fratri meo GL Farello Neocomensis ecclesiae pastori integerrimo et fidelissimo. Postquam Ferdinandus duodecim circiter dies Haganoae principes exspectavit *) venerunt pauci quibus aut in animo est res novare, aut Caesari approbare suam obedientiam. De Electoribus nullum adhuc pertrahere potuit, praeter unum Palatinum. Moguntinus saepius vocatus semper excusavit quantum audio.2) Coloniensis et Treverensis spem dubiam fecerunt.3) Saxo nominatim caveri sibi voluit ne adventus suus fraudi suae intercessioni foret, quam in electione regis interposuit. Ad Caesarem vero communes cum Landgravio literas misit, quibus uterque simul significat, se non aliam pacificationis viam aut cernere aut ingredi posse quam quae Francfordiae proposita fuerat. Itaque si in eam rem iusta imperii comitia Caesar indicat, libenter .se adfuturos: nunc minus sibi datum esse temporis, quam ut sociis suis denunciare possint: nihil ergo aliud sibi restare quam ut legatos suos mittant cum paucis theologis, ne quid videantur detrectare: se tamen et theologis et legatis et nunciis quibuslibet fidem publicam petere, ne violentur. Hodie profecti sunt legati.4) Ubi venerit Philippus0) proficiscentur theologi. Iam venit Blaurerus. Alii propediem exspcctantur. Rogati fuerant a nostris Tigurini et Bernates, sed renunciarunt, se non venturos. Hoc ideo dico ne quid officii putes esse praetermissum. Nominatim etiam Basihensibus scriptum ne Carolstadium mitterent. Nunc consultat adversa factio, quo genere certaminis aut qua parte nos adoriatur. Nostri se ad amicam compositionem paratos esse ostendent, modo ne quid veritati decedat. Caesari non tantum otii erit a rege nostro, ut possit vires suas in nostros conferre. Nondum inter eos quidem est bellum, sed emergunt semina, et ea praesidia noster ille sibi conciliat, quae dum amicitia illi cum fratre erat contempsit, et hodie contemneret, si eadem maneret. Baifius,6), qui legatione in conventu fungitur, huc venturus est ad tentandum vadum, ut 221. 1) Prima aulae caesareae cautela fuit ut catholici non eo die qui protestantibus praefinitus fuit (6. lun.) sed 23. Maii Hagenoae adesse iuberentur, ut cum iis agi possent quae exI edire viderentur. (Seckend. III. 270. seqq. Sleidan. IL 88. seqq. 2) Anglus addit: that is he stoutly refused. 3) stood in doubt. 4) Argentoratenses. 5) gravi morbo in itinere retentus Vinariae. Camerar. Vita Mel. ed. Strobel p. 185. Schmidt, Mel p. 369. Corpus Mes. UI. Annal p. 17. 6) Anglus male Baisius, etiam in notis. . Lazare Bayfe, conseiller et maistre des requestes, Hagenoam missus fuerat a Francisco ut utrique parti bona verba daret, utramque ludificaturus. His ipsis Cal luniis promulgatum est crudele regis edictum in haereticos (d. d. Fontainebleau).