9:509 509 CHRISTI IN COENA. 510 hypostatice unitas, nec posse a se invicem distrahi: non posse extra Christi corpus personam λόγου pie cogitari. Quae omnia ut libenter concedo, ita miror unde consequentiam hanc ducat eandem esse caliginem in sacra coena. Quis enim mediocriter in sacris versatus ignorat quid sit et quid valeat sacramentalis unio? Porro quia sine ubiquitate non consistit localis praesentia, impugnat quod dico corpus Christi [pag. 78] esse in piis virtute spiritus: non quidem praecise: quin potius agnoscit hoc verissime dici: sed tamen vult humanam Christi naturam non minus ubique vel pluribus locis esse quam divinam. Hic quaero, quum perpetua sit habitatio Christi in fidelibus, cur neget extra coenae usum habitare ipsum corporaliter. Ego enim optime colligere mihi videor : Si nefas est distrahere carnem Christi a divinitate, ubicunque habitat divinitas, etiam corporaliter habitat caro. Atqui semper tam in vita quam in morte habitat in fidelibus Christi deitas: ergo etiam caro. Diluat hoc antistrophon, si potest, He&husius, et reliqua facile expediam. Iterum repeto: Quia coelum et terram implet divina Christi maiestas et essentia, id ad carnem extenditur: ergo extra coenae usum caro Christi in fidelibus essentialiter habitat, quia potiuntur deitatis praesentia. Clamet nunc eos divellere indivisibilem Christi personam, qui non easdem utrique naturae qualitates attribuunt. Nam hoc posito, sequetur nihilo magis reperiri sub pane carnis substantiam, quam in sola virtute fidei. Adde quod testatur se Cyrillo subscribere, qui contendit communicatione carnis et sanguinis Christi nos fieri unum cum ipso : quum tamen ubique pugnet, impios minime unum fieri cum Christo, licet corporaliter cum ipso misceantur: et collectis duobus Pauli locis concludit non otiosam esse Christi praesentiam, in qua tamen sola insistit. Magis etiam ridicula fatuitas in eo quod sequitur. Nam ex loco Pauli, ubi Christum in se loqui affirmat, colligit Christum lacerari, si eum imaginamur sola divinitate loqui, humana carne exclusa. Hoc ubi concessero, nonne merito inferam Christum [pag. 79] non minus corporaliter fuisse in Paulo quum scriberet, quam quum panem coenae acciperet? Adeptus sum ergo quod volebam: non externo signo, sed simplici evangelii fide nos carnis Christi fieri substantialiter participes. Quod autem excludi carnem a coena omnibusque divinis actionibus obiicit, quum docemus coelo comprehendi, nullo negotio diluitur hoc cavillum: quia mysticam et incomprehensibilem carnis operationem non prohibet absentia localis. In quo nimis stulte hallucinatur Heshusius, dum loco affixus exclusionem somniat, nisi sub pane corpus sit inclusum. At spiritus, inquit, non est sine filio: ergo non sine carne. Ego autem vicissim retorqueo : non esse filium sine spiritu, ideoque mortuum