25:509 509 COMMENTARIUS IN IOSUE CAP. XI. 510 colligitur, quod caesi sunt usque ad Sidonem, quae longe a lacu Merom distabat. Vocatur autem magna ob celebritatem emporii et quia urbs erat prae aliis populosa. Neque enim comparatur cum alia minore et eiusdem nominis. Hebraicum nomen Mozerephoth, quod tanquam proprium quidam rer tinent, vertere placuit fervores: quia probabile est aquas calidas illic ebulliisse. Sicuti vero consternatio quae illos in fugam adeo effusam rapuit, palam ostendit arcano Dei instinctu praecipites fuisse actos: ita Israelitas qui per tot discrimina fugientes persequi ausi sunt, coelesti virtute certum est ultra humanum modum fuisse transvectos. Laudatur deinde tam abstinentia Iosue quam obsequii promptitudo. Neque enim tot equorum et curruum iacturam libenter facturus erat, nisi vicisset Dei timor. Nam quae nostra est solertia ad excogitandos praetextus, obtendere plausibile erat quamvis ad usum militarem eos non aptaret, pretium tamen minime esse spernendum. Atqui non aliud sibi considerandum duxit, nisi quid Deo placeret. Iam quia suis virtutibus adeptus erat, ut populum haberet facilem et morigerum, quod omnes praestiterunt merito in unius laude ponitur. 12. Omnes urbes regum istorum. Profligato exercitu regionem populari et vastare, urbes capere et diripere ceperunt. Quum dicitur, urbes quae manebant integrae non fuisse exustas, inde probabilis coniectura elicitur, quasdam vi et impetu fuisse captas, atque ita dirutas. Sola Hazor post expugnationem et sedato ardore fuit incendio consumpta : quia scilicet facem praetulerat inflammando bello. Caeterum quod ante vidimus, Iosue non iracundiae fraena laxasse dum omnes a minimo usque ad maximum interfecit, saepius et clarius hoc loco repetitur. Nam quod nondum expressum fuerat nunc diserte designatur: Iosue fideliter defunctum esse suis partibus, quia implevit quidquid Deus per Mosen iniunxerat. Perinde ergo fuit ac si manus suas consecrasset Deo, ubi ex eius mandato gentes illas delevit. Ita tenendum est, quamvis totus mundus nos damnet, sufficere tamen ad nos omni culpa liberandos Deum habere autorem. Interea prudenter expendere convenit quid ferat cuiusque vocatio: ne si quis pro zeli sui licentia imitari velit Iosue, crudelis et sanguinarius iudicetur potius quam severus Dei minister. 16. Et cepit Iosue omnem terram istam montanam, et omnem australem, omnemque terram Gosen et planitiem atque campestria, montem quoque Israel et planitiem eius. 17. A monte laevi qui assurgit versus Seir usque Baalgad in campo Libani sub monte Hermon: omnes quoque reges eorum cepit, et percussit eos et interfecit. 18. Diebus multis gessit