39:508 taria civitas, quae multa fuit populo? Hic per hypotyposin amplificat rei indignitatem. Nam ab una parte commemorat quantopere floreret Ierusalem ante cladem illam: deinde ostendit quodammodo lucem conversam fuisse in tenebras. Mutatio enim illa, quemadmodum dixi, perinde erat ac si sol e coelo caderet. Neque enim sol tam firmam stationem habet in coelo, quam habebat Ierosolyma in terra, quum scilicet salus eius coniuncta esset cum aeterna Dei veritate. Dicit igitur urbem Ulam multam fuisse populo : nunc vero solitariam sedere. Sedendi verbum accipitur apud Hebraeos nunc in bonam nunc in malam partem. Dicuntur enim reges sedere in suis soliis. Sed Sedere aliquando tantundem valet atque iacere prostratum, quemadmodum pluribus locis ante vidimus. Dicit igitur Ierosolymam iacere solitariam, quia vastus erat locus et desertus ubi fuerat aute immensa hominum frequentia. Addit: Quomodo facta est? nam vox rOPK repeti debet, et accommodari singulis membris. Quomodo igitur facta est tanquam vidua quae fuit magna inter gentes. Dicit Ierosolymam non modo refertam fuisse multis civibus, sed extendisse suum imperium per multas gentes, quemadmodum satis notum est, omnes vicinos fuisse tributarios sub Davide et Solomone. Et subiicit eodem sensu, quae dominata est in provinciis, facta est ad tributum^ hoc est, nunc subiecta fuit tributo. Sumpta est haec loquutio ex Mose, quemadmodum prophetae libenter mutuari solent loquendi formas ab illo praecipuo doctore et propheta: sicuti paulo post iterum videbimus. Nunc ergo videmus quorsum propheta tendat, miratur excidium urbis Ierosolymae quasi prodigium, quod non modo perturbet hominum mentes, sed quodammodo faciat evanescere. Et concedit in hac loquendi forma aliquid humanae infirmitati. Nam oportuit carere sensu qui non raperentur in stuporem illo tam lugubri spectaculo. Non tantum igitur ex suo unius sensu loquitur propheta, sed se aliis omnibus coniungit, et quasi in omnium persona deplorat illam cladem. Sed postea remedium adhibebit huic admirationi: quia ubi ita exaggeramus mala, simul etiam acuimus dolorem nostrum, et ita fit, ut tandem obruamur desperatione: desperatio autem accendit furorem, ut tumultuentur homines contra Deum. Propheta vero sic luget, sic obstupescit, ut tamen non indulgeat dolori suo, neque foveat illum stuporem: sed, quemadmodum videbimus, sese restnnget, ac moderabitur, ne intemperies affectus ipsum rapiat extra metas. Sequitur ergo, 2. Plorando pior avit noctu, et lacrymae eius super genas eius: non est ei consolator ex omnibus amicis eius, et omnes socii eius perfide egerunt cum ea7 fuerunt illi inimici.