9:507 507 DE VERA PARTICIPATIONE 508 sam hanc consuetudinem, quae unum anni diem praescribens in totum annum socordes reddit. Et adhuc latrabit hic canis, me nervos incidere dulcissimae consolationi, ne agnoscant fideles Christum in se habitare: de qua si quid recte attingit, a me furatus est? Caeterum probatio quam attexit, phreneticos impetus satis declarat: quia quod ante fuerat detestatus, pro fidei axiomate nunc arripit : non aliter constare hypostasin divinae et humanae naturae in Christi persona, quam si caro simul sit pluribus in locis. Quomodo apertius proderet nihil credere, quam ita secum pugnando? Quanquam haec levitas et inconstantia vel nimiam cerebri intemperiem, [pag. 75] vel poculorum varietatem sapit.l) Aliquid adhuc fastidii vorare necesse est, ut SIanum faciam lectoribus quam acute, fideliter et extre se gerat in refutandis nostris obiectis. Postquam circulatorum more simplicium mentes delusit, dicit inter nostras obiectiones hanc sibi videri speciosissimam: Verum et physicum corpus non posse simul quoad substantiam in pluribus et diversis locis esse: Christum habere verum et physicum corpus, in quo visibiliter ascendit ut sedeat ad patris dexteram certo et definito loco, usque dum in iudicium mundi appareat: Ergo hoc corpus quod in coelis certo spatio circumscribitur, non posse esse in coena quoad substantiam. Addit praeterea, nullo me argumento perinde confidere. Primum quam improbe mentiatur, me patris dexteram ita in arctum cogere, testes sunt complures scriptorum meorum loci. Sed ut hoc eius libidini permittam, quid futilius quam statum quaestionis ponere in corpore physico: quum saepe antehac professus sim me in hac causa nihil morari physicas rationes, nec insistere philosophorum placitis, sed tantum scripturae testimoniis acquiescere? Corpus Christi finitum esse, et constare suis dimensionibus, ex scriptura patet. Hoc nos geometria non docuit: sed quod per apostolos tradidit spiritus sanctus, nobis eripi non patimur. Stulte, nec sine manifesta repugnantia excipit Heshusius, Christum in utraque natura sedere ad dexteram patris. Neque enim negamus quin totus et integer Christus in mediatoris persona coelum et terram impleat: nempe totus non totum: quia id ad carnem referre absurdum esset. Et naturas hypostatice unitas esse non [pag. 76] tantundem valet, ac si immensitas deitatis communicata esset cum carne: quando cum personae unitate optime convenit utriusque naturae proprietas. Excipit ille, sessionem ad patris dexteram, teste Paulo, de aeterna et divina maiestate et aequali potentia intelligi. Quid autem ego? Certe ante annos 1) une trop mauvaise temperature du cerveau ou bien une variete de pota.