8:506 de Trin. pag. 121. Praeterea ubi affirmavit spiritus nostros substantialiter ab aeterno fuisse, subiungit illos esse consubstantiales et coaeternos. 1) Dial. 1. de Trin. pag. 226. Et tamen alio loco fatetur spiritum quo illuminati sumus, exstingui posse. Lib. de Regeneratione 4. pag. 555. XXX. Omnibus insitum2) esse ab initio spiritum deitatis ex Dei halitu. Dialogo 1. pag. 138. XXXI. Si quando in lege dicitur esse in aliquo spiritus Dei, non sumi pro spiritu regenerationis sancto. Lib. 5. de Trin. pag. 192.3) XXXII. Angelos olim ut deos fuisse a Iudaeis adoratos: lib. 5. de Trin. pag. 184. ita ut illos ipsorum deos appellet, pag. sequenti. Cui etiam respondet quod dicit Dialogo JL pag. 218:4) nunquam fuisse in lege Deum vere adoratum, sed angelos adumbrantes Christum adoratos fuisse. Item Abraham credidisse illi, qui Christum adumbrabat, pagina sequenti. XXXIII. Etsi autem fatetur Christum vel Verbum non habuisse hypostasin realem ab initio, nihilominus affirmat angelos et electos in Deo fuisse realiter ab spag. 71] initio. Lib. 4. de Trin.6) pag. 135. XXXIV. In omnibus creaturis deitatem constituit etiam substantialem. Dialogo I. pag. 213. XXXV. Posteaquam vero multa deliria eaque perversa ac perniciosa de animarum substantia consarcinavit a pag. 220. usque ad pag. 225. primi Dial. tandem concludit animam esse ex Deo et ex eius substantia. Item, inspirationem creatam in illam fuisse insitam6) una cum deitate: et iterum nova spiratione in unam cum Deo lucem substantialiter coire per Spiritum sanctum.7) XXXVI. Quanquam autem anima non est Deus, eam tamen effici8) Deum per Spiritum, qui quidem est et ipse Deus: adeo ut dubitare sit nefas, et animam nostram, et ipsum Christi Spiritum sanctum sibi essentialiter iunctam habere eiusmodi elementarem substantiam, sicut Verbum sibi iunctam habet carnem. Atque res creatas et increatas in unam animae et Spiritus substantiam coire. Lib. 5. de Trin. pag. 181. et 182. XXXVII. Scripsit, adeoque vulgavit horrendas blasphemias contra paedobaptismum, quemadmodum satis constat ex integris quatuor libris de Regeneratione, praesertim vero ex conclusione, pag. 1) Add. a Dieu. 2) infus. 3) Locus hic in MS. et gallico ex. affertur, non in im* pressis latinis. 4) Edd. Iat. 216. 5) Amst. male: L. 1. 6) infuse. 7) per Sp. s. om. G. 8) eificit MS.