7:506
bino?
1)
Ubi
illa
Cypriani
sententia:
Unum
esse
Christi
episcopatum,
cuius
a
singulis
in
solidum
pars
tenetur?2)
Scribit
Bernardus,
communem
suo
tempore
fuisse
querimoniam,
truncari
et
mutilari
ecclesias,
quod
romanus
episcopus
omnium
potestatem
ad
se
trahendo
ordines
confunderet.3)
Ut
medeatur
huic
malo
sacra
synodus
iubet
episcopos
esse
papae
vicarios.4)
[pag.
288]
Ego,
in
exagitanda
illorum
impudentia,
non
plus
sumam
operae.
Sed
quum
nemo
non
videat,
esse
plus
quam
deploratos:
quisquis
sapiet,
non
amplius
morabitur
eorum
decreta,
ut
inde
fidem
habeat
suspensam.
Esset
quidem
maxime
optandum,
dissensiones,
quibus
hodie
turbatur
ecclesia,
piae
synodi
autoritate
componi:
verum,
ut
res
habent,
nondum
id
sperare
licet.
Proinde,
quum
horrendum
in
modum
dissipatae
sint
ecclesiae,
nec
ulla
spes
colligendae
dispersionis
ab
hominibus
appareat:
singuKb
nihil
est
melius,
quam
ad
vexillum
properare,
quod
nobis
filius
Dei
proponit.
Hic
non
est
quod
alii
alios
exspectent.
Ut
quisque
emicantem
scripturae
lucem
animadverterit,
eo
mox
sequatur.
Quod
autem
ad
universum
ecclesiae
corpus
attinet,
eius
curam
Domino
commendemus.
Non
simus
interea
resides,
nec
securi:
pro
se
quisque
satagat:
conferamus
quidquid
in
nobis
est
consilii,
studii,
facultatum
denique,
ad
instaurandas
ecclesiae
ruinas.
Sed
in
rebus
tam
desperatis
sustentet
nos
atque
animet
ista
promissio:
quia
nemo
prodit
ex
hominibus,
qui
has,
virili
et
heroico
animo,
partes
suscipiat,
fore,
ut
Dominus
sua
iustitia
armatus,
brachioque
suo
instructus,
omnia
solus
peragat
(Ies.
59,
16).
1)
Hieron,
ad
Evagrium.
2)
Cyprian,
de
simplicitate
praelatorum.
3)
Bernard,
de
consid,
ad
Eugen.
libr.
3.
4)
Addit
h.
I.
iranslator
haec:
Ie
n'entend
pas
qu'ilz
eussent
beaucoup
fait,
laissant
le
tout
a
la
pleine
discretion
des
Evesques,
et
que
chascun
eust
retenu
sa
iuridiction
ordinaire,
sans
vicaire.
Car
de
tous
tant
qu'ilz
sont
on
pourroit
bien
tirer
a
la
seve
qui
seroit
le
Roy,
pource
que
l'un
ne
vaut
guere
mieux
que
l'autre.
Mais
ie
remonstre
ces
choses
afin
que
les
plus
ignorans
et
les
plus
bigotz
entendent
qu'ilz
sont
bien
trompez,
s'ilz
attendent
quelque
reformation
d'un
tel
Concile,
pour
reduire
l'estat
de
la
Chrestiente
a
quelque
ordre
conforme
a
celuy
qu'ont
tenu
les
Peres
anciens,
desquelz
les
Romanisques
font
leur
grand
bouclier.
IES.
y
ni.
Loquimini
sermonem^
et
non
stabit.
|