5:506 scelerata audacia sancta Dei mysteria in foedam et profanam nundinationem converterit, dubium est scilicet quin totus mundus, ut ipsissimum Antichristum et diaboli vicarium, cum apostatica sua sede diris omnibus devoveat. Quid si vitae pontificum, qui quadringentis continuis annis tyrannidem exercuerunt, fideliter ob oculos ponantur? Quid si illa dictu audituque horrenda, omne genus facinora recenseantur? Quid si hodierna duntaxat curiae romanae facies proferatur? an erit ulla tanta vel patientia vel stupiditas, quae non extrema indignatione ebulliat? Sed quia et aures et oculi multis desunt, nec ubique locus datur liberae veritati, conscientia interim nostra et bonorum omnium testimonio contenti simus, usque dum omnem istam caliginem ac fumum Dominus fulgore vultus sui discutiat., Quanquam nec eos ipsos, qui sunt eius praestigiis fascinati, vel in tenebris quibus obvoluti sunt latet, romanam curiam sic omni scelerum genere refertam, ut contemptus Dei et meri lucianismi et epieurismi, quam christianae pietatis schola haberi possit. JReverendissimus legatus est huius sententiae, ut concilium ante omnia convocaretur et celebretur hoc anno. Quum ius sibi arroget indicendi concilii pontifex, quid Caesarem de indictione frustra fatigat? Faciat ipse quod iactat sui esse muneris, nec Carolus Augustus, nec Ferdinandus Caesar repugnabunt. Quid ergo cessat facere, utroque approbante atque etiam adiuvante, quod adeo necessarium putat? Imo quid veluti per ludibrium ab ipsis petit, quod in ipsorum potestate esse negat? Nempe ut magis ac magis pateat, quod iam toties diximus inani concilii nomine fucum facere, quia sine colore aliquo obstare nequit, ne conventu de religione habito germanica natio saluti suae consulat. Et in conventibus Germaniae nihil de religione tractetur, ut foedus catholicorum augeatur et corroboretur ; ut eo foedere aucto protestantes omnibus modis ad [fol. 49] concordiam alliciantur. Interim vero concludatur cum rege Gallorum et colligantur auxilia omnibus cx partibus contra Turcam. Illud etiam in fine non omittendum est: quod antequam Spirae tractatus amicabiies perficiantur et auxilium imperii stabiliatur) elapsum erit tempus occurrendi hoc anno Turcae, et anno sequenti negotium auxilii ferendi poterit melius tractari communibus votis, contra hominem inimicum. In his tamen omnibus praefatus reverendismus legatus remittit se singulari prudentiae serenissimarum maiestatum suarum, quibus omnia feliciter contingere optat. Valeant igitur superstitiosorum hominum de ecclesiae calamitate querelae, de idololatriis super-