39:506 Ieremiam, quum regnum periisset, quum rex ipse cum sobole sua affectus fuisset extremo dedecore, quum denique videretur foedus Dei prorsus abolitum , non destitisse tamen munus suum exsequi : quod certum est frustra non fecisse. Quum ergo intelligeret fructuosam fore suam doctrinam, ita adductus fuit, ut non desineret de iudiciis Dei primum disserere, et deinde hortari populum ad poenitentiam, tertio animare ad spem, et postremo etiam aperire ianuam invocationi Dei, ut populus in rebus extremis tamen auderet ad Dei misericordiam confugere: quod fieri non potest sine fiducia. Nunc magna ex parte cognoscimus in quem finem scriptus fuerit hic liber a Ieremia. Voluit enim ostendere, quamvis nihil in terra appareret praeter vastitatem, et exciso templo posset videri etiam eversum Dei foedus, et ita intercidisse omnes spes salutis, adhuc tamen spem esse residuam, si Deum populus sincera poenitentia et fide quaereret : atque ita perrexit in vocationis suae cursu, quum palam faceret non periisse usum doctrinae propheticae. Deflet quidem, ut dixi, extremam populi sui cladem, sed admiscet doctrinam poenitentiae et fidei, quoniam ab una parte ostendit, populum iustas poenas dare tot iniquitatum: a quibus non potuerat sanari: deinde gustum aliquem praebet misericordiae Dei, ut in ipsa morte ad vitam aspirent Iudaei, imo in ipsis etiam inferis agnoscant Deum sibi fore propitium. Tandem exemplo suo ad precandum ipsos incitat. Atqui precatio fundata est in fide. Sequitur ergo Ieremiam, quum populus alienatus esset ab omni cultu Dei, adhuc tamen operam impendisse in reliquiis colligendis. Proinde quum tota ecclesia tunc non modo deformis iaceret, sed fere in nihilum esset redacta, Ieremias tamen construxit aliquod aedificium ex illis ruinis. Haec praecipua est summa huius libri. Vocant Graeci hunc librum pTIjvouc, Lamentationes, et proprie (sicuti etiam Hebraei vocant rwp): quanquam vulgare nomen, hoc est,