8:505 505 MICHAELIS SERVETI 506 Christi, ita Spiritum sanctum descendisse in Apostolorum animas. Dial. 2. de Trin. pag. 264. XXV. Personas confundens sic inquit: Naturaliter et voluntarie erat λόγος idealis ratio l) et prolatio, relucentia Christi apud Deum,2) Spiritus Christi apud Deum., lux eius apud Deum: unde sequitur nullam fuisse substantiam, quum figura tantum esset illius rei quae nondum erat,3) et interea a Spiritu non differat. Dial. L de Trin. pag. 208. XXVI. Nullam ante Christi adventum visam fuisse Spiritus hypostasin. Lib. 5. de Trin. pag. 197. Ex quo sequitur nullam tunc fuisse hypostasin nec personam, quum nulla sit persona nisi visibilis: quemadmodum in libris suis affirmat et responsis fatetur. Quibus respondet quod dicit Dialogo 1. pag. 217, Spiritum Dei umbram4) fuisse in creatione mundi. XXVII. Ut intelligatur qualem aeternitatem Christo tribuat: Sicut, inquit, res omnes nunc sunt in Deo, ita eodem ordine5) ante creationem erant in eo, et primus omnium Christus. Item, Deus ratione sua aeterna6) corporalem sibi et visibilem Filium aeternaliter decernens, talis speciei substantia se ipsum visibilem praebet per Sermonem. Dial. 1. de Trin. pag. 205. XXVIII. Christum quamdiu in carne mortali7) versatus est, nondum accepisse spiritum novum quem a sua resurrectione accepturus erat. Lib. 5. de Trin. pag. 185. Item, lib. 5. de Trin. pag. 195, Christum ante resurrectionem [pag. 70] nondum obtinuisse totam Dei gloriam, sed postea spiritum novum accepisse. Totam ergo nunc Verbi et Spiritus gloriam hypostatice solum Christum8) continere. Cui etiam respondet quod Dial 1. de Trin. pag. 231: scribit Deum spirantem9) spirasse in Christum, sicut in nos, Spiritum sanctum supervenientem: atque ita totam denuo deitatem dispensatione alia spirasse, ac eius priorem spiritum in resurrectione l0) innovasse, dato novo Spiritu, quem datus in Iordane spiritus adumbrabat. XXIX. In Dei substantia partes esse et partitiones non eo modo quo in creaturis, sed secundum dispensationis distributionem,* ]) ita ut in spiritus partitione cuiusque 12) portio sit Deus. Lib. 3. 1) une raison (l'idee. 2) en Dieu {idem bis om. postea). 3) Add en estre. 4) en ombre. 5) eodem ordine om. Gallus. 6) ratione sua aeterna om. G, 7) en terre. 8) solum Christum: il. 9) spirantem om. G. 10) in resunectione om. G. 11) selon que Dieu distribue sa substance. 12) de chacun qui en recoit.