9:504 quae subterfugia, quas fraudes vel captiones aut versutias ostendit? Omitto graecas voces, quas ne perderet, adiectiva pro substantivis ponendo suam inscitiam prodit. Fatetur me reiicere metaphoras et allegorias, et ad metonymiam decurrere. Nihil adhuc captiosum profert. Dicit secundo, a me repudiari eorum sententiam, qui affirmant comedere corpus Christi nihil esse aliud quam fide amplecti eius beneficia. Haec quoque distinctio minime fumum pro luce affert, sed rem apte et significanter explicat. Quod Christi carnem spiritualiter edere mihi aliquid maius est ac praestantius quam credere, chimaeram vocat. Quid tam improbo convicio respondeam, nisi eum esse mente captum, quando se ipse in re tam plana et soluta non explicat? Nam quod in locum carnis et sanguinis supponit meritum ac beneficium, et paulo post addit me non aliam quam deitatis praesentiam in coena fateri, me tacente libri mei calumniae impudentiam coarguunt. Nam ut alios plurimos locos omittam, postquam de toto mysterio familiariter in Catechismo disserui, sequitur tandem clausula. I. *) Solamne eorum quae dixisti beneficiorum significationem habemus in coena, an illic re ipsa nobis exhibentur? R. Quum Dominus noster Christus ipsa sit veritas, minime dubium est quin promissiones, quas dat illic nobis, simul etiam impleat, et figuris suam addat veritatem. Quamobrem non dubito quin sicuti verbis ac signis testatur, ita etiam suae nos substantiae participes iaciat, quo in unam cum eo vitam coalescamus. I. Verum qui hoc fieri potest, quum in coelo [pag. 71] sit Christi corpus, nos autem in terra adhuc peregrinemur? R. Hoc mirifica arcanaque spiritus sui virtute efficit: cui difficile non est sociare quae locorum intervallo alioqui sunt disiuncta. Institutionis porro haec verba sunt: 2) Non satisfacere mihi eos, qui dum communicationis modum ostendere volunt, nos docent spiritus Christi esse participes, praeterita carnis et sanguinis mentione. Quasi de nihilo dictum foret: Caro mea vere est cibus: et quae sequuntur. Prolixa enim huius rei explicatio sequitur et iam ante aliquid dictum fuerat. Libro autem secundo non minore, ut existimo, perspicuitate quam diligentia Osiandri commentum refutaveram: cuius me subscriptorem esse mentitur. Imaginatus est Osiander conferri nobis iustitiam a deitate Christi. Ostendi contra, salutem et vitam a Christi carne petendam esse, in qua se ipsum sanctificavit, et in qua baptismum et coenam nobis consecrat. Alterum quoque somnium de essentiali iustitia quam probe discusserim illic apparet. 1) Quas hic describit Interrogationes et Responsiones, exstant in edit. nostra T. VI, p. 128. 2) Lib. IV, cap. 17, §. 7.