8:503 503 REFUTATIO ERRORUM 504 2. de Trinit, pag. 90. Alibi tamen tribuit Christo duas personas. Lib. 4. de Trin. pag. 129. XIII. Postquam confessus est Verbum Dei factum suisse hominem, dicit hoc Verbum fuisse semen Christi. Lib. 4. de Trin. pag. 145. Item, rem esse aliam a "Filio. [pag. 67] Lib. 1. de Trinit, pag. 23. Item, Verbum quo mundus est creatus, prolatum fuisse eius gratia: unde sequitur ipsum non esse illud Verbum. Lib. 2. de Trinit, pag. 85. Item, Verbum Dei fuisse rorem naturalis geniturae Christi in utero Virginis, sicut semen generationis animalium. l) Dial. 2. de Trin. pag. 260. Praeterea Filium Dei naturaliter genitum fuisse ex Spiritu sancto per Sermonem. Lib. 1. de Regeneratione pag. 355. XIV. Verbum ipsum Dei fuisse semen generationis Christi. Et sicut generantia2) omnia prius in se ipsis semen concipiunt, quam foetum extra se mittant: ita fuisse in Deo semen Verbi, priusquam in Maria filius conciperetur. Lib. 4. de Trin. pag. 146. Item, paternum semen geniturae Christi, id ipsum in eo effecisse quod in unoquoque nostrum facit semen creatum patris.3) Dial. 2. de Trin. pag. 254. XV. Per actionem4) Spiritus Dei exstitisse ipsum Christi corpus, quoniam Verbo divino quasi rore geniturae Christi cum elementis his creatis5) simul se terrae miscuerit: et quatenus divinus et humanus halitus eius animae insitus6) fuerit et coaluerit, exstitisse hypostasin unam spiritus eius, quae est hypostasis Spiritus sancti. Lib. 5. de Trin. pag. 165. Et antea dixerat in Christo tria elementa esse 7) de substantia Patris. Lib. 4. de Trin. pag. 159. XVI. Ut corrumpat dictum apostoli, 2. cap. ad Hebraeos, Christum scilicet non assumpsisse naturam angelorum, sed semen Abrahae: sic exponit, nempe quod nos a morte liberaverit.8) Lib. 2. de Trin. pag. 90. XVII. Deum esse patrem Spiritus sancti. Quod nihil aliud est quam personas confundere, quales etiam ipse fingit. 9) Lib. 5. de Trin. pag. 187. XVIII. Ut ostendat se ludere in voce personae, dicit [pag. 68] unam solam fuisse personalem 10) imaginem seu faciem, quae erat Christi persona in 1) des homines et des bestes. 2) animaux. 3) la semence de son pere. 4) la vertu. 5) cum elementis his creatis om. Gallus. 6) ont este distillez en son ame. 7) le corps de I. C. a este forme de trois elemens. 8) liberavit Bez. et Amst 9) selon mesme qu'il les confesse. 10) personalem om. Gallus.