5:503 CONSILIUM PAULI III. suadere possent protestantibus ut aa concilium venirent , nulla omissa ratione vel cautione honesta, quae Ulos adducere posset: non esset neque rationi alienum, neque difficile, ut supra dictum est, aliquid etiam auxilii ab ipsis contra Turcam obtinere. Quo illustrior fiat paterna sacri consistorii mansuetudo, hic Caesari ac principibus mandatur, quid sit officii sui futurum. Nempe ut ad cogendum armati protestantibus suadeant, ne quam a patribus impositam bibi legem suscipere detrectent, quo sint deinde paratiores ad ulciscendam contumaciam, nisi extemplo pareant. Hoc tamen boni est quod nullam rationem vel cautionem vult omitti, quo adduci ad officium queant. Sed non est quod hinc sibi multum protestantes placeant. Honestam enim in primis esse oportebit sedis apostolicae maiestati; hoc autem ex eius amplitudine esse: in Ioanne Hussio et Hieronymo Pragensi semel est constitutum, ne qua iis quos haereticos iudicaverit, servetur fides. Stipulationes sint factae, iusiurandum praestitutum, sponsiones bonorum intercesserint, obsides denique sint dati, nulla in his omnibus certa securitas : sunt enim vincula astringendis hominibus inventa, sedes apostolica omni lege est superior. [fol. 45] Sin autem maiestates suae absque mala concordia religionis nihil contra Turcam obtinere possent, videndum est etiam, quod sit maius detrimentum et quid cedat in maiorem Dei offensionem, an ipsius Dei verum cultum ac religionem destrui, quod fieret quando Germania in malo pro concordia conveniret, an ipsius Germaniae auxilio contra Turcam destitui. Non enim facile discerni potest (ut christiane loquamur) qui sint inimiciores ChHsto, protestantes an Turcae, quia hi captivant et occidunt corpus, Uli captivas ducunt animas et in perditionem trahunt; non cogunt hi religionem mutare, ilii sub specie boni corrumpunt religionem ac destruunt. His igitur omnibus perpensis poterunt maiestates suae rectius deliberare quid et quo modo agendum sit. Et hic mirifice elucet pius in Caesarem, regem omnesque imperii principes papae affectus et vere paterna de ipsorum salute sollicitudo. Quia veretur sanctus pater ne puriorem doctrinam recipiendo et de ecclesiae reformatione cogitando, conscientias suas laesae romanae tyrannidis obligent, hoc tanto discrimine mature eos liberat. Non enim tantum omnia huic uni posthaberi iubet ut coerceantur protestantes, sed persuadere denique conatur, longe melius fore ut Turcis se potius prodant Germani, imo civilibus ac intestinis discordiis fractos eius lanienae se obiiciant, quam ut reclamante sua sanctitate in concordiam et piam et patriae salutarem cum protestantibus redeant. Principio de protestantibus ad obedientiam romanae sedis reducendis posthabito