8:502 erat Spiritus. 1) Et lib. 5. de Trinit, pag. 164, totum Verbi et Spiritus arcanum definit fuisse fulgentem Christi gloriam. VII. Quanquam autem negat distinctionem realem in tribus personis ante Iesu Christi incarnationem: dicit tamen tanta gloria decoratum fuisse2) Christum ut non solum sit ipse Deus de Deo, sed et sit Deus de quo alius Deus procedat. Lib. 5. de Trin. pag. 183. [pag. 66] VIII. Iesum Christum3) esse filium Dei, quatenus genitus est a Deo in utero virginis Mariae. Idque non solum virtute Spiritus sancti, sed quia Deus ex sua substantia illum genuit. Lib. 1. de Trin. pag. ll et 12. Item epistola ad Calvinum 1. et 2. . IX. Verbum Dei de coelo descendens esse nunc carnem Christi:4) ita ut caro Christi de coelo sit. Lib. 1. de Trin. pag. 17. et 18. item lib. 2. de Trin. pag. 73. Corpus ipsum Christi esse corpus deitatis, carnem eius divinam, carnem Dei, coelestem, de substantia Dei genitam. Item Dial. 1. pag. 231: Animam Christi esse Deum, carnem Christi esse Deum,5) et tam Christi animam quam carnem fuisse ab aeterno in propria deitatis substantia. X. Libro 2. de Trin. pag. 77 sic loquitur: Essentia corporis et animae Christi est Verbi et Spiritus deitas. Et Christus ab initio est, tam ratione corporis quam ratione animae. Item lib. 2. pag. 87 : Non solum in anima, sed et in carne Christi est substantialis deitas. Item lib. 5. de Trinit, pag. 164: Deus erat Verbum et Spiritus, Verbum et Spiritum varie dispensans in corpus et animam. XI. Ut ostendat sibi ludibrio esse Christi divinitatem, exponit eum dici sapientiam et virtutem Dei, et splendorem gloriae ipsius, perinde ac si vocaretur excellens quaedam sapientia et virtus. Lib. 2. de Trinit, pag. 87. XII. Iesum Christum hominem 6) ab initio apud Deum fuisse in propria persona et substantia. Lib. 1) Hoc ultimum comma abest a Gallico. 2) le Pere l'a glorifie. 3) Ipsum Christum Edd. 4) est la chair de I. C. en terre. 5) Add. comme l'esprit est Dieu. 6) en tant qu'il est homme. 32*