5:502 Quid statutum, decretum, pronunciatum fuerit, dicto si audientes fore recipiant, de suis capitibus, imo de suis animis decerni quod visum fuerit consentiant. Atqui non tantum periculose id sint facturi in re dubia, sed cum certa sui pernicie religionem insigni perfidia prodituri. Quibus enim tantum iuris deferent? certe minime obscurum est, quibus vel pecudibus, vel beluis, maxima ex parte chorus ille venerabilium episcoporum et abbatum constet. Pauci quidem liberalibus disciplinis egregie sunt instituti, sed eo peiores quod quidquid habent ingenii ac doctrinae in pessimos usus conferunt. Ex aliis vix decimum quemque reperias, qui vel mediocri literarum cognitione leviter tinctus sit. In vera Christi intelligentia totaque religionis administratione vix centesimus, qui non sit asino quolibet stupidior. Postremo ut doctrinam illis et singularem regendae ecclesiae peritiam concedamus, certum est tamen obstinatis et auribus et animis contra Christum eiusque veritatem staturos. Ubi ergo claris iudiciis providebunt protestantes, vel potius quasi habito praeiudicio cernent, summam esse postulati ut in religionis abolitionem consentiant, deinde ut se suaque latronum libidini permittant, quid facturos iudicamus? Sed indulgentiores erunt sancti patres quam ut funditus perditos velint protestantes. Quis autem erit lenitatis modus? adhibita scilicet paterna castigatione ut propter rebellionis ac defectionis scelus tripla vel quadrupla in bellum turcicum collatione mulctentur. Religioni porro quam bene consuletur? At nefas est de mysteriis a sede romana comprobatis vel apiculum unum convellere: prostrata ergo in eo statu iaceat, quo ante annos viginti quinque fuit. At quid calamitosius est? nonne [fol. 44] praestiterit centies potius iugulum praebere quam evangelii causam deserendo et Christum abnegare vitam nostram, et Deo renunciare? Esto, sed quamcunque in partem res cadat, hic tamen erit finis concilii: si obsequentes se ad omnia protestantes praebuerint, sanctissimus pater valere iubebit ac plaudere; sin vero restiterint, classico abrumpet sessionem. Verum quum omnia consilia ex foederis robore pendeant, viderit ut eam ad quam tanta contentione anhelat actionem assequatur. Quod si hac parte obtinuerit, nos tamen scimus et ipse aliquando sentiet f nullum consilium, nullam astutiam, nullos conatus, nullas vires adversus Dominum valere, cui nos bona conscientia militamus. Intentus enim vultus Domini super omnes iniquos, ut de terra excidat memoriam eorum, pios vero et se timentes castris angelorum suorum circumdat, ut eripiat eos ex omni malo. Nam quod eversionem religionis opumque ecclesiasticarum direptionem protestantibus hic obiicit sua ipsius vanitate abunde refellitur. Maiestates suae et reliqui Germaniae principes 32*