39:502 per capita. Et satis apparet, non eo ordine fuisse scriptum, quo loquutus est. Non igitur ubique servata fuit series temporum: sed scribae fuerunt seduli hac in parte, ut valvis templi affixas illas summas colligerent, et ita additur haec clausula, huc usque esse sermones Ieremiae. Hoc autem male, meo iudicio, restringitur ad prophetias de excidio Babylonis. Neque enim dubito, quin scriba, qui collegit omnes prophetias, simul adiecerit huc usque per scriptos fuisse Ieremiae sermones. Hinc colligimus, caput ultimum non comprehendi sub libro prophetico Ieremiae : sed illic summa duntaxat historiae refertur, quatenus utile fuit ad intelligentiam totius doctrinae, quemadmodum iam satis apparuit non potuisse intelligi multos locos prophetiae sine historiae illius notitia. Quantum ad Lamentationes attinet, scimus separatam esse rationem illius libri a vaticiniis Ieremiae. Non mirum igitur est si hoc fuerit additum, huc usque sermones Ieremiae fuisse per scriptos. Hoc quidem ultimum caput quia totum historicum est, et alibi singulae partes fuerant tractatae, D. Calvinus pro lectione non exposuit, ne supervacuis repetitionibus oneraret auditores: ut tamen lectoribus integrum volumen constaret, censuimus non esse omittendum. CAPUT QUINQUAGESIMUM SECUNDUM. 1. Viginti et unius anni erat Sedechias quando regnavit, et undecim annis regnavit in Ierusalem, et nomen matris eius Hamutal filia Ieremiae de Libnah. 2. Fecitque malum in oculis Iehovae, secundum omnia quae fecerat Iehoiakim: 3. Nempe propter furorem Iehovae qui fuit contra Ierusalem et Iehudah, donec proiiceret eos a facie sua, rebellavit Sedechias contra regem Babylonis. 4. Fuit autem anno nono regni eius, mense decimo, decima mensis, venit Nabuchadreser rex Babylonis, ipse et universus exercitus eius adversus Ierusalem, et castrametati sunt contra eam, et aedificaverunt contra eam munitionem undique. 5. Venitque civitas in obsidionem usque ad undecimum annum regis Sedechiae. 6. Mense quarto, nona mensis, invaluit fames in urbe (adeo) ut non esset panis populo terrae. 7. Et dirupta fuit urbs, et omnes viri bellatores fugerunt, exieruntque de urbe nocte per viam portae (quae erat) inter duos muros, qui (erant) iuxta hortum regis (Chaldaei autem erant iuxta urbem per circuitum) abieruntque per viam solitudinis. 8. Persequutus vero est exercitus Chaldaeorum regem, apprehenderuntque Sedechiam in desertis Iericho: quia omnis exercitus eius dispersus est ab eo. 32*