20:502 (Ex Tom. VEL Opp. Zanchi p. 171.) Ne mireris, optime Be#a, quod sero et breviter respondeam : mirare potius quod vivam et te adhuc salutem. Nam et Dominus e coelo nos mirabiliter castigat,*) quanquam misericorditer, et homines nos ita aversantur et fugiunt ut pauci audeant nos invisere, nostra vero vel attingere nemo. Tandem tamen aliquando quidam frater2) ausus est quod nemo alius. Per hunc igitur haec ad te paucis. Quisquis sum, Christi sum, et Christo vivere et mori volo. Ergo vel Clavennae vel Lugduni esse mihi perinde est, modo Christo inserviam. Quam libenter tamen venissem Lugdunum, 3) quum propter alias causas, tum praesertim propter consortium et consuetudinem piorum et doctorum fratrum, quos non paucos ibi novi, tu ipse potes iudicare. Amicitia etiam mihi intercedit, ut scis, cum innumeris aliis Gallis, ut vere Gallus sim. Annon Bergomum in Gallia est Cisalpina? Sed quid agas, optime frater? Dominus me huc vocavit: qui possum ergo sponte vocationem hanc deserere? Rogandus igitur Dominus ut quod bonum est in oculis suis faciat, neque mecum agendum est sed cum ecclesia. Tristia audieram aliquot ante diebus de nostro optimo patre Calvino: sed quia nihil praeterea aut scriptum aut relatum ad me fuit, aliquid speculae concepi. Dominus illum nobis servet. Nam si ille migret ad Dominum, aliquid irae Dei metuo isti urbi. Proinde rogandus est Dominus ut talem pastorem ne adhuc ad se rapiat in hoc tempore calamitoso. . . . 4) Vale et salutato D. Calvinum et alios fratres.o) Tuus H. Zanchius. 4214.1) Pestis grassabatur Glavennae primis mensibus a. 1564. 2) Martinengus fuisse videtur, cuius exstat epistola ad Z. d. d. a. d. VI. Cal April 1564. 3) quo vocatas fuerat plus semel. Cf. ej. epp. 11 p. 173. Schmidt 673. 4) Addit hic nonnulla ad oppidum Clavennam spectantia, ex quo scil haec epistola scripta est. 5) Gianib. Gallizioli^ memorie istoriche della vita di 6r. Z. Berg. 1785, p. 48: Giunse felicemente in Chiavenna 1'ultimo giorno deli* anno 1563. Idem affirmat de Porta Hist ref. eccl BhaeL II. 412. 421. Epistola nostra scripta fuit, ut videtur, ante N. 4087. 32