8:501 501 MICHAELIS SERVETI. 502 SENTENTIAE VEL PROPOSITIONES EXCERPTAE EX LIBRIS MICHAELIS SERVETI, QUAS MINISTRI ECCLESIAE GENEVENSIS PARTIM IMPIAS AC IN DEUM BLASPHEMAS, PARTIM PROFANIS ERRORIBUS ET DELIRIIS REFERTAS ESSE ASSERUNT: OMNES VERO A VERBO DEI, ET ORTHODOXAE ECCLESIAE CONSENSU PRORSUS ALIENAS. I. Omnes qui Trinitatern statuunt in essentia Dei esse Triteitas, *) veros atheos: nec Deum habere nisi tripartitum et aggregativum.2) Item, habere connotativum Deum, non absolutum: imaginarios habere Deos, et illusiones daemoniorum, lib. 1. de Trinitate, pag. 30. Quibus respondet quod addit pagina sequenti: Somnia ut voles, dirige oculos ad phantasmata, et tunc videbis tuam Trinitatem non esse intelligibilem sine tribus phantasmatibus. Tandem concludit omnes Trinitarios esse atheos. [pag. 65] II. Tot autoritatibus fulciri Hebraeos ut tripartitum Deum a nostris introductum merito admirentur. Lib. 1. de Trinit, pag. 34. III. Incorpoream deitatem realiter distinctam Mahometo causam dedisse negandi Christum. Lib. 1. de Trinit, pag. 36. IV. Tres illas r€s incorporeas distinctas in Dei unitate non posse stare, et esse Triadem imaginariam. Lib. 1. de Trin. pag. 29. V. Vt fucum impiis suis dogmatibus inducat, fatetur quidem in Deo personalem fuisse distinctionem, sed personam3) duntaxat externam intelligit, quae in Dei essentia non vere subsistat: sicuti lib. 3. de Trinit, pag. 92 dicit, verbum fuisse idealem rationem4) ab initio, quae iam hominem referebat: fuisse in Verbo apud Deum futuri hominis Iesu Christi exemplar, personam, effigiem, vultum, faciem, hominis in Deo repraesentationem. Item Dialogo 1. pag. 229, non esse inter Verbum et Spiritum realem differentiam. Item lib. 5. de Trin. pag. 189, nullam fuisse in Deo realem generationem vel spirationem6). VI. Ut palam appareat confundi ab eo personas, lib. 2. de Trinit, pag. 66, sic loquitur: Ipsa sapientia olim simul erat Verbum et Spiritus,6) quia non erat realis distinctio: ipsamet sapientia 1) Triteitas. Exemplar MS. in Actibus causae in Archivis Genev. . E Id. Tritoitas. Sic et Gallus. Am st. Tritheitas. 2) amasse en plusieurs pieces. 3) une figure. 4) une idee. 5) ne generation reale, ne production de Dieu iusques a l'incarnation de Iesus Christ. 6) en la Parolle et l'Esprit.