7:501 501 CUM ANTIDOTO. 502 monitos velim, quanto anathematum profluvio diffluxerint. 1) Quod improbant, alicubi Erasmo excidit: parum considerate, fortassis. Non nego. Quod si tamen ingenuus adsit interpres, correctum aliquid in verbis cupiet: hominem iudicabit non satis in ecclesiae gubernatione exercitatum. Ad anathematum quidem terrores nemo aequus et moderatus prosiliet.2) DE CONFIRMATIO^. In primum Canonem. [pag. 281] Quia bisulcum est hoc anathema, ne priore sulco feriar, mature ex eorum numero me nequaquam esse profiteor, qui otiosam confirmationis caeremoniam esse putant, qualis sub papatu romano observatur: utpote, qui eam inter maxime exitiales Satanae praestigias numerem. Meminerimus, nusquam in scriptura nobis commendari quod fingunt sacramentum, neque hoc nomine, neque hoc ritu, neque hac significatione. Nunc quibus figmentum suum elogiis ornent, audiamus. Sub nomine Meltiadis8) Papae pronunciant, spiritum in baptismo dari ad innocentiam, in confirmatione, augmentum ad gratiam. Baptismum sufficere statim morituris, sed confirmatione armari victuros, ut agones sustinere valeant.4) Ita dimidia pars efficaciae a baptismo truncatur: quasi de nihilo dictum sit, crucifigi veterem hominem in baptismo, ut in vitae novitate ambulemus (Rom. 6, 6). Addunt praeterea, quanquam neutrum ex his duobus sine altero perfici possit: confirmationem tamen maiori veneratione colendam esse, quam baptismum. Exstat etiam decretum Aurelianensis concilii: neminem debere existimari christianum, qui non episcopali unctione fuerit chrismatus. Digna enim sunt eorum verba, [pag. 282] quae pueris quoque propinentur in ludibrium. Multum ab otiosa caeremonia differt sacrilegium, tam exsecrandis blasphemiis refertum. De secundo membro quid aliud dicam, nisi eos parum aestimare, quanti sua anathemata valeant? Quibus evomendis ita sunt faciles, ut putent ex albo nigrum protinus fieri debere. Verum ita res habet, qua vulgi admiratione, vel potius quo stupore mysteria sua hactenus spectari viderunt, eodem quoque exceptum iri putarunt quidquid balbutirent. Hinc tanta confidentia. Neque enim unquam vel crassissimi subulci iudicio permittere ausi fuissent suas insulsitates, 1) qu'ilz sont aussi aisez a faire couler leurs maudissons, comme qui auroit Ie flux de ventre. 2) Add. comme font ces Antechristz. 3) Sic scribit ed. princeps quam sequitur Gallasius. Caeteri Melciadem vocant, quae diversitas etiam apud historicos occurrit. 4) De consecrat dist. 5.