5:501 CONSILIUM PAULI III. Tantisper forsan consensum horum monarchiarum pontificii optent, dum publica christiani nominis pace ad conficiendos exstlnguendosque protestantes abutantur. Quam autem alias veram et stabilem concordiam inter hosce monarchas ferre pontifex soleat et ipsi sunt optimi testes et satis superque pridem tot gravissimis Italiae calamitatibus declaratum est. Protestantes autem quia non principum dissidiis sed Christo confidunt et quum ab omni rerum humanarum perturbatione tum sanguinis christiani profusione, ut par est, abhorrent: hos principes sublatis dissidiis omnibus convenire inter se ex animo optant. Neque enim dubitant quin tum daturus sit Deus, ut inita sancta conspiratione sicut Turcis propulsandis, ita et ecclesiis restituendis sese impendant. Habent igitur protestantes causam cur perpetua et virium et animorum coniunctione cohaerere ipsos inter se velint. Poterunt etiam maiestates suae reiectis (ut dictum est) tractatibus religionis ad concilium interim cum principibus catholicis de auxilio contra Turcam se stabilire sine ulla mora. Atqui si Dei beneficio porro fiat quod fieri coeptum est, ut plures communi religione Christi quam vulgari superstitione catholici fieri malint eaque causa se protestantibus adiungant socios, potius quam in pontificii foederis societatem adduci se sinant, quid inquam tunc futurum est? Nam ipse iam pontifex confessus est, non aliter resisti posse huic atrocissimo hosti quam si universae christiani nominis vires inter se coalescant et coadunentur ad ipsum opprimendum. Quod si etiam stabilito catholicorum foedere et coepto per maiestates suas concilio, et incisa protestantium spe, de religione pervertenda et bonis ecclesiarum diripiendis . . . . [fol. 43] Bella et expedita pontificis ratio, siquidem eam Christus ratam habeat. Nihil benevolentia, aut humanitate obtineri a protestantibus posse spes est, eo itaque necessitatis adigantur, ne se movere ausint. Deinde coepto concilio admonendi erunt a principibus, ut ad audiendam, quae in caput suum feretur, sententiam sistant. Atque hic obiter aperit, quousque progredi in animo habeat. Coepto, inquit, concilio quamprimum de protestantibus agatur, et quando perficietur? Ex ipsa agendi serie aestimare licet. Est tamen aliquid quod de inchoando loquitur, quasi difficile aut novum sit fucum facere, ut indictum habeatur pro incepto. Verum fingamus huc quoque se extendere papae largitatem. Quid prima statione fiet? Sicut gravioribus malis quaerenda sunt priore loco remedia: a protestantibus sumendum exordium. Compareant igitur vel ad causam dicendam, vel si ita patribus visum fuerit, ad audiendam indictae causae sententiam.