20:501 501 SUPPLEMENTUM. 502 palam clamitet, mihi profecto supervacaneum fuerit laudibus tuis recensendis diutius hic immorari. Quas etsi iure tibi tribuam tamen (quae tua est modestia) vix possis agnoscere. Quod vero me hortaris ad constantiam, facis tu quidem prudenter, et ut eum decet qui in propaganda Christi doctrina nullum omnino locum sibi praetermittendum esse putet. Video enim te omni cura, studio, labore, cognitione in hoc studium incumbere, ut regni Christi pomoeria quam latissime promoveas. Itaque Deum opt. max. oro atque obtestor ut quod tanto studio facis perpetuo facias. De me dicam quod sentio: quod utinam minus vere dicere possim: adeo me parum strenuum esse militem ut me plurimum pudeat ignaviae. Verum in me dum tento descendere sentio quid possint humeri quid ferre recusent. Erit fortasse, quum Dominus mihi suppeditabit vires, ut par esse queam ferendo oneri. Militiam certe ut in praesentia detrectem, facit tum haec nimia infirmitas, tum plurimorum lapsus, qui mihi visi sunt parum se suo pede metiri. Horum vestigia me non parum terrent. Dominum oro ut me pro sua immensa bonitate respiciat, suo sancto spiritu afflet, ac ita corroboret ut in stadii cursu non postremus esse videar. Interim faciam quod pie mones: in statione subsistam, nec ordinem deseram. Qui sit hic rerum nostrarum status, partim iam ex D Antesignani) fratre nostro cognovisti, partim nunc ex eodem liquidius poteris cognoscere. De tua valetudine hic omnes pii laborant. Quare te etiam atque etiam rogo ut valetudini servias. Magni enim nostra totiusque ecclesiae interest ut te pristinae valetudini restitutum quam diutissime serves incolumem. Vale, pastor vigilantissime. D. Bezam totumque sanctorum gregem salutabis. Tuus ex animo Iohannes Boulierius.*) 4214. ZANCUS BEZAE. Lugduno praeterito Clavennae sedem fixit ubi vel invito coelo et inter hostiles hominum animos stare mavult quam alibi sua quiete frui. 4213.1) Habuimus aliquem Io Bouher dit La Boche ministrum in Vandoeuvre et Cologny 1560 (N. 3414, not. 3). lam videtur longius a Geneva abesse, fortassis in Galliam vocatus^ et quod de Calvini valetudine dicit et Beza Genevae commorante nos ad a. 1563 epistolam referre cogunt.