8:500 ac potius quam profundum labyrinthum ingrediar. Sed idem, ut opinor, quod in ipsa causae actione sequuti sumus, compendium tenere utile erit : nempe ut lectores, genere ipso doctrinae, ut certis capitibus distinctum erit, notato, monstrum non minus detestabile quam multiforme in eius libris contineri agnoscant. Quum varie diuque verbis certatum foret, ac subinde querimoniam illam repeteret, non decere pietatis causas in carcere tractari :1) respondi quod verum erat et initio praefatus eram, nihil mihi fore gratius quam si in templo et toto populo audiente disceptaretur: nec vero esse causam cur lucem et conspectum eius theatri fugerem, ubi causa plausibilis non adversis auribus tuenda foret. Deinde quum ille provocaret ad alias ecclesias, libenter a me haec quoque conditio suscepta fuit. Itaque clarissimus Senatus noster finem ambagibus facere volens, decrevit ut propositiones excerperem ex Serveti ipsius libris, quae ei scriptae darentur. Eodem senatusconsulto permissum illi est ut retractaret si quid videret a se non recte scriptum: si quid vero deprehenderet male a nobis detortum, refutaret: si quid iniuste putaret damnatum, ex verbo [pag. 64] Dei defenderet. Ego,2) ne ultra modum prolixus forem, certa quaedam capita ad verbum transscripsi. Habuit ille quantum voluit temporis ad respondendum: nobis non plus biduo datum est.3) Porro quia causam suam sperabat magis fore plausibilem, si postremas haberet loquendi partes : rursus supplici libello hoc sibi dari petiit, ac impetravit. Quamvis autem minime eum lateret, de capite suo agi : quia consulebantur vicinae ecclesiae, ex quarum responso pendebat grave praeiudicium: quam secure tamen cavillatus sit, videbunt lectores. Quos, ne quid forte suspectum habeant, monitos volo, nihil a me hic positum, quod non in acta publica relatum et legitime consignatum sit. 1) de traicter devant la iustice terrienne et mesmes en prison les affaires de la Chrestiente. 2) Ie sei incontinent ce qui m'estoit ordonne, et afin de ne point ennuyer les Iuges par ma longueur ie mei seulement en avant trente-huict articles. 3) il me falut repliquer en deux iours contre ce qu'il avoit respondu.