7:500 [pag. 279] demonstraverint, non recusabimus, quin suis nos legibus adstringant. Sed quamdiu hoc constabit, Deum regendas verbo suo piorum conscientias sumpsisse, atque hoc sibi imperium ubique vindicare: statuere tuto simul licebit, non esse sanctam ecclesiam, quae illaqueare conscientias tentabit aliis legibus.!) In IX. Principio illud constituendum erat, quaenam sint vota legitima. Quo posito nihil aut parum restaret controversiae. Nunc autem vota, quorum laqueis induuntur, vel potius strangulantur miserae animae, non modo superstitione plena sunt, sed etiam a recta christianae vitae regula prorsus dissident. Quare ut ratum sit votum aliquod, ad baptismi professionem exigi oportet. Quod si fiat, nullum ex votis in papatu hodie usitatis non erit irritum. In X. Qui sola baptismi recordatione deleri peccata tradunt, non nudam ipsam aut frigidam intelligunt, sed cum fide ac poenitentia coniunctam. Qualis est prima quoque baptismi cognitio.2) Neque enim tantum in mentem nobis venire debet aquae aspersio: sed potius spiritualis veritas, quae bonae conscientiae fiduciam parit ex Christi resurrectione: quemadmodum loquitur Petrus (1 Petr. 3, 21). Eiusmodi, inquam, recordatio, non venialia modo peccata facit, sed prorsus obliterat: nam [pag. 280] quoties de peccatorum remissione quaeritur, ad baptismum confugiendum est, ut inde petamus eius confirmationem. Quemadmodum enim quotidianis evangelii promissionibus nos sibi Deus reconciliat, ita huius, quae quotidie repetitur usque ad vitae finem, reconciliationis fidem et certitudinem baptismo nobis obsignat. Semel quidem sumus baptisati: sed est perpetuum veniae et gratuitae in Christo propitiationis testimonium. Quid venerandi patres? Ex tritis sophistarum rhapsodiis, baptismi promissiones in praeteritum tempus restringunt: simul atque peccaverit quispiam, sepulta baptismi memoria, iubent in fictitio poenitentiae sacramento acquiescere. Quasi vero non ipse baptismus proprium esset poenitentiae sacramentum. Et adhuc iactabunt, penes se sanam de baptismo esse doctrinam: quum totam eius vim momentanea et evanida gratiae promissione includant. Proximis tribus capitibus non invitus subscribo. In quarto eatenus illis assentior, ut lectores interea 1) Add. ains une synagogue rebelle. 2) Car on ne se peut pas souvenir du Baptesme qu'en l'ayant cogneu, et on ne le cognoit pas deuement sans sa vertu.