|
6:500
optimum
compendium
esse
duxerunt
hostes
nostri,
vi
et
saevitia
veritatem
opprimere.
Itaque
quum
nostri
homines
ad
amicam
disceptationem
provocarent,
et
placidis
rationibus
cuperent
dissidia
componi
sanguinariis
edictis
crudeliter
vexati
sunt,
donec
ad
miseram
istam
dissipationem
res
est
perducta.
Neque
tamen
haec
nova
est
calumnia.
Id,
quod
audire
nunc
cogimur,
exprobrabat
etiam
olim
impius
[pag.
80]
ille
Achab
Heliae:
nempe
quod
turbaret
Israelem
(1
Reg.
18,
17).
Verum
sanctus
propheta
sua
responsione
nos
absolvit:
Non
ego
sum,
inquit,
sed
tu
et
domus
patris
tui:
quia
dereliquistis
Dominum,
et
abiistis
post
Baalim.
Non
ergo
ex
eo
gravari
nos
invidia
aequum
est,
quod
hodie
fervet
inter
Christianos
tam
acre
de
religione
certamen:
nisi
Heliam
damnare
primum
libeat,
cum
quo
nobis
communis
est
defensio.
Ille
se
hac
sola
ratione
excusat,
quod
non
nisi
pro
vindicanda
Dei
gloria
et
restituendo
eius
puro
cultu
pugnaverit,
turbarum
vero
et
certaminum
crimen
reiicit
in
eos
qui
ut
veritati
resisterent
tumultuabantur.
Nos
autem
quid
egimus
aliud
hactenus,
et
quid
agimus
nunc
quoque,
nisi
ut
colatur
Deus
unus
inter
nos,
simplexque
eius
veritas
regnet
in
ecclesia?
Si
negant
adversarii
nostri,
saltem
ante
convinci
nos
impiae
doctrinae
convenit,
quam
nobis
id
vitio
vertatur,
quod
ab
aliis
dissentiamus.
Quid
enim
agendum
nobis
erat?
Una
erat
redimendae
pacis
conditio,
ut
tacendo
Dei
veritatem
proderemus.
Quanquam
non
satis
fuisset
tacere,
nisi
impiam
doctrinam,
apertas
in
Deum
blasphemias,
et
pessimas
superstitiones,
tacito
consensu
approbaremus.
Quid
ergo
aliud
potuimus,
quam
testari
saltem
clara
voce,
nos
ab
impietatis
consortio
esse
alienos?
Nos
ergo
simpliciter,
quod
officii
nostri
erat,
facere
studuimus.
Quod
porro
in
tam
hostile
dissidium
res
exarserit,
huius
mali
penes
eos
culpa
est,
qui
coelum
terrae
miscere
maluerunt,
quam
piae
sanaeque
doctrinae
locum
dare:
[pag.
81]
ut
tyrannidem
semel
usurpatam
quoquo
modo
retinerent.
Tametsi
hoc
nobis
ad
defensionem
satis
superque
esse
debet,
quod
a
parte
nostra
stat
sacrosancta
Dei
veritas,
pro
qua
asserenda
tantum
certaminum
sustinemus:
adversarii
autem,
nobiscum
pugnando,
non
tam
adversum
nos,
quam
Deum
ipsum,
bellum
gerunt.
Deinde,
quod
non
sponte
ad
hunc
contentionum
fervorem
descendimus,
sed
illorum
intemperio,
praeter
opinionem
nostram,
fuimus
pertracti.
Quidquid
acciderit:
non
est
cur
odio
gravemur.
Nam
sicut
eventus
moderari
non
est
nostrum,
ita
nec
eos
praestare.
Vetus
hoc
est,
saeculisque
omnibus
usitatum:
ex
evangelii
doctrina
impios
tumultuandi
occasionem
sumere:
postea
hanc
infamiam
irrogare
evangelio,
quasi
dissidiis
causam
praebeat:
quam
ipsi,
non
oblatam,
sua
pravitate
captant.
Et
quemadmodum
in
prima
ecclesia
|