55:500 quem cupimus habere incolumem: neque enim sufficeret innuere digito, vel blande manum porrigere. Sic etiam curanda est eorum salus, quia ad Deum, nisi duriter tracti, non venirent. Longe differt vetus interpretatio: quae tamen lectio in multis codicibus graecis invenitur. Arguite diiudicatos, inquit vetus interpres. Sed prior ille sensus melius congruit: et meo iudicio verus est ac genuinus. Servandi verbum, ad homines transfertur: non quod autores sint salutis, sed ministri. 23. Odio prosequentes. Locus hic, qui obscurus alioqui videtur, nihil habebit difficultatis, metaphora bene explicata. Yult fideles non tantum cavere a vitiorum contactu: sed neque ad eos contagio pertingat, quidquid affine est ac vicinum, fugiendum esse admonet. Quemadmodum si de impudicitia sermo habetur, dicemus tollenda esse omnia libidinum irritamenta. Id etiamnum clarius fiet si impleatur oratio: nempe ut oderimus non carnem modo, sed tunicam, quae eius contactu infecta sit. Nam particula %od, ad amplificationem valet. Malum igitur adeo non permittit indulgentia foveri, ut omnes praeparationes, omniaque accessoria (ut vocant) potius resecari iubeat. 24. Ei autem qui servare. Claudit epistolam, Dei laude: in qua ostendit nihil posse exhortationes nostros, nec studia, nisi ex Dei virtute effectus proveniat. Quaedam exemplaria habent eos. Quam lectionem si recipimus, sensus erit: Vestrum quidem est conari ut salvi fiant: sed Dei solius est hoc praestare. Mihi tamen altera lectio magis placet: in qua etiam est allusio ad superiorem sententiam. Postquam enim fideles hortatus est ad servandum quod periit: ut intelligant conatus omnes fore irritos, nisi Deus operetur: ne ipsos quidem aliter servari posse testatur, nisi Dei virtute. Quamquam in hoc posteriore membro, aliud est verbum, cpoXaCat scilicet, quod custodiam sonat: ita ad remotius illud membrum respiceret, ut dixit: Yos servare, vel custodite.