5:500 ecclesia, quis erit concilii usus? Imo facile persuadebit esse nimis periculosum tranquillo et composito orbe concilium cogere, cuius finis possit esse turbulentus; item esse longa experientia compertum, solere concilia magis concutere ecclesias quam pacificare: et quae in eam sententiam dici poterunt. Quod si crassiorem fumum offundere oportuerit, non est tam difficile bullam unam indictoriam conscribere. Indictione facta hoc praecipue agetur ut se adfuturos spondeant protestantes et patrum sententiae [fol. 41] staturos. Ipse vero non tam stupidos esse credit, ut indicta causa sponte cessuri sint, ut suspensam esse velint Christi causam ab eorum nutu, quos norunt diabolico furore in evangelium x ardere, seque permissos eorum libidini, quos tot annis crudelissimos hostes experti sunt. Nam hoc etiam diserte admonet, armis esse cogendos ut se iudicio sistant, quia aliter non sint facturi. Et sperat hac parte iudicium camerae sibi minime defuturum, cuius sancti Areopagitae et magna ex parte sunt illi autorati et fideliter operam suam illi impenderunt. Nam si rebus minus ad tumultum comparatis, clarigationibus tamen et proscriptionibus tam cupide fulgurarunt, quae non fulmina tunc iacularentur, quum armatas manus ad exsequendam suam crudelitatem cernerent? Armis semel sumptis, aut funditus exscindentur protestantes, aut aliqua insigni clade frangentur, aut metu domiti in voluntariam servitutem se dabunt: quidquid acciderit, cur frustra tot venerabiles praelati fatigarentur, ut undique in unum locum convenirent? Cur tot sumptibus supervacuis gravarentur? satis enim scitur quanto viatico instructos venire oporteat, qui tantum ^ satellitium secum trahunt, tanto splendore, tantis'lautitiis triumphantis ecclesiae dignitatem sustinent. Et fortasse aliqua ex parte exhausti conferendis belli impendiis erunt. Hac igitur determinatione fmietur concilium, quando nec minus impedire ne conveniat in pontificis manu est, quam non vocare, et si convenerit tam facile poterit abrumpere, quam alias factum esse notum est. Quantum vero ad imminens periculum turcicum spectat reverendissimus dominus legatus inprimis {ut saepius ex mandato sanctitatis suae fecit) non cessat hoc caesareae maiestati cum omni affectu repetere, ut pax primum cum christianissimo regi Gallorum concludatur; ab ista enim salus pendet reipublicae christianae. Nam si illa non concluderetur (quod Deus avertat et quod tamen non speratur) dubium est an concordes vires totius christianitatis possent viribus illius potentissimi hostis resistere, quum domini non plena [fol. 42] adeo esset securitas, sed huius pacis utilitatem multifariam ideo nunc explicare minime est necessarium, quum saepius de ea actum sit cum caesarea maiestate.