9:50 habenda ratio est. Quidquid enim in contrariam partem blateret, in hunc fidei consensum, ex misera papatus dissipatione non humanitus nos coaluisse certum est. De unico Deo veroque et legitimo eius cultu, de generis humani corruptione, de salute gratuita, de obtinendae iustitiae modo, de officio et virtute Christi, de poenitentia eiusque exercitiis, de fide quae in evangelii promissiones recumbens salutis certitudinem nobis affert, de invocatione Dei, aliisque praecipuis capitibus, eadem utrinque apud nos doctrina personat. Unum Deum patrem, eodem mediatore freti, invocamus: idem adoptionis spiritus nobis futurae haereditatis arra est: eodem sacrificio nos omnes Christus reconciliavit: in ea iustitia, quam nobis peperit, acquiescunt mentes nostrae: eodem capite gloriamur. Mirum vero, si Christus, quem praedicamus pacem nostram, et qui sublato dissidio patrem nobis in coelo placavit, non etiam efficiat, ut fraternam in terra pacem mutuo colamus. Quid quod nobis contra Antichristum eiusque tyrannidem, contra foedas christianae religionis corruptelas, contra impias superstitiones sacrorumque omnium profanationem,l) quotidie sub eodem vexillo [pag. 9] praeliandum est? His ergo tot sacrae coniunctionis pignoribus, et hoc consensu, quem divinitus sancitum fuisse clare apparet, posthabito, divortium inter eos moliri, qui eandem sequuntur militiam, non minus crudelis quam impia membrorum Christi laceratio est: cui vos esse fautores minime aequum est, vel ullo modo suffragari. Valete observandi fratres. Dominus vos tueatur, suo spiritu gubernet, ac benedictionibus augeat. Genevae, Nonis Ianuarii. M. D. LVI. 1) et la profanation de tout le service de Dieu et dependances d'iceluy. Calvini opera. Vol IX.