44:50 nitatem quasi exemptus sit ab omni doctrina vel correctione, dum excellit in populo Dei. Quod autem principes distinguit a iudicibus haec ratio est, quia tunc regnum adhuc stabat. Ita aulici qui pollebant gratia et autoritate apud regem, trahebant ad se partem praedae: iudices autem etiam altera ex parte vorabant. Quanquam saepe scriptura haec duo nomina confundat. Sed non dubito quin per .ntP intelligat aulicos! proceres: D^Dt^ autem vocet qui exercebant iudicia. Dicit autem iudices esse lupos vespertinos, id est, famelicos. Nam accenditur rabies in lupis, quum cursitarunt toto die, et nulla occurrit praeda. Quoniam ergo inedia acuit lupos ad maiorem saevitiam, ideo propheta dicit iudices famelicos esse similes lupis vespertinis, quorum scilicet rabiosa est fames. Et hoc etiam eodem sensu adiungit, non conterere ossa usque ad mane, id est, non differre in crastinum diem, ut ossa conterant: quia ubi vorarunt carnem, simul etiam exercent dentes suos in ossibus frangendis : tanta scilicet est voracitas. Nunc tenemus prophetae consilium. Postea sequitur: 4. Prophetae eius leves (vel futiles) viri transgressionum: sacerdotes eius polluerunt sanctum (vel sanctuarium), sustulerunt legem. Iterum propheta revertitur ad inquinamenta et sordes, de quibus loquutus est primo versu. Ostendit se non immerito clamasse contra urbem pollutam, quia etiamsi Iudaei suas ablutiones tenebant, non poterant tamen se hoc modo purgare coram Deo, quum tota pietas apud ipsos corrupta esset. Dicit prophetas fuisse homines leves. Hic unus loquitur, et plures simul damnat. Videmus ergo non esse cur impii suam multitudinem obiiciant, ubi Deus verbo suo eos accusat. Quemadmodum hodie papistae negant uni, vel duobus, vel paucis hominibus fas esse in eorum impietatem invehi, etiamsi omnia pessum eant, nisi accedat consensus totius orbis. Quasi vero propheta non unus fuerit, et non habuerit certamen cum multis. Verum quidem est eodem tempore docuisse, quo etiam munus propheticum exercuit Iesaias, quemadmodum alibi vidimus: sed tamen vix duo aut tres tunc fideliter defuncti sunt officio docendi. Ex hoc autem loco et aliis multis colligimus pseudo-prophetas fretos sua turba fuisse audaciores. Atqui non ideo destitit Sophonias contra ipsos clamare. Ergo utcunque turmatim irruerent pseudoprophetae, et terrorem incuterent praetextu suae multitudinis: hic unus nihilominus retinuit suam Ubertatem iu ipsis damnandis. Sic, etiamsi totus mundus hodie conspiret ad impietatem, non est tamen our pauci animo frangantur, dum vident ita perverti Dei cultum: sed potius sese animent hoo exemplo, et strenue 4