37:50 mus: non quod divinitus edocti adhuc in utramque partem debeant esse flexibiles : sed quia superstitiosi nihil nisi ridiculum iactare possunt. Iterum ergo notatur discrimen stupidae obstinationis et rectae fidei quae suam soliditatem habet in verbo Dei, ne unquam labascat. Iam videndum est quibus argumentis Dei maiestatem asserat propheta. Nam omnipotentiam, rerumque omnium praescientiam ita sibi vendicat Deus, ut alio transferri sine summo sacrilegio nequeant. Unde colligitur sic propria esse divinitatis, ut vere Deus censeri mereatur quisquis novit ac potest omnia. Nunc ergo ita propheta ratiocinatur: Si quae colitis idola sunt dii, oportet ipsos scire et posse omnia: atqui nihil possunt neque in prosperis neque in adversis, neque praeterita neque futura tenent: ergo non sunt dii. Hic exoritur quaestio difficilis. Multa enim apud profanos vaticinia exstant, quae ab oraculis deorum suorum acceperunt, quibus videri possent Apollo, Iupiter et alii futura praescire, proptereaque dii esse. Primum respondeo, si consideremus cuiusmodi fuerint illa oracula, quae ab idolis reddita narrantur, omnia obscura aut ambigua fuisse intelligemus. Aio te Aeacida Romanos vincere posse. Item alibi: Croesus Halym penetrans magnam pervertet opum vim. His ergo perplexis ambagibus Satan torquebat hominum mentes, ut perinde incertos a se dimitteret qui talibus imposturis dediti erant. Sed tenendum praeterea est quod docet Paulus, dari efficaciam erroris Satanae, ut deludat omnes impios qui sponte eius praestigiis se addicunt (2. Thess. 2, 9). Quum ergo Satanam mendacii patrem consulerent increduli, non mirum fuit decipi praetextu veritatis. Sed haec iustissima fuit ingratitudinis merces. Videmus laxata fuisse fraena Satanae, ut per falsos prophetas magis excaecaret Achab, qui sibi in talibus praestigiis placebat. Non minus aequum fuit profanas gentes, quum se alienassent a vero Deo, vanis decipulis captari, imo trahi in exitium. Atque hic supervacua est disputatio, in qua multum laborat et sudat Augustinus, quomodo ad coelestes angelos praescientia daemones accedant: quia causam alibi quam in eorum natura quaerere convenit. Sic olim Deus fallaciis instruens impios doctores scelera populi sui ultus est: non quod illi praecellerent dono intelligentiae: sed quatenus in hunc usum aptati erant, grassati sunt permissa sibi licentia. Quod ad Deum ipsum spectat, quanquam abscondita est eius praescientia, imo profunda est abyssus : eam tamen satis patefecit electo populo, ut se a falsorum deorum turba eximeret. Non quod omnia praedixerit per suos prophetas: quia et inexplebilis est hominum curiositas, nec utile est ipsis scire 4