31:50 Per adverbium nunc significat mature illis esse resipiscendum: quia non semper eadem dabitur opportunitas. Interim subindicat adhuc se utiliter eos monere, quia poenitentiae locus est si maturent. Quum eos iubet intelligentia esse praeditos, oblique falsam prudentiae confidentiam in ipsis perstringit: acsi dixisset: Hoc recte sapiend iinitium esse, deposito fastu se addicere Christi imperio. Ergo quantumvis sibi placeant mundi principes in suo acumine, sciamus eos plane desipere donec fiant humiles Christi discipuli. Porro intelligendi modum definit, eos Domino servire iubens in timore. Nam quia altitudine sua confisi, se communi iure solutos somniant, haec maxime superbia eos excaecat, ut ne Deo quidem subesse dignentur. Ergo donec ipsum timere didicerint recta mente privatos esse admonet. Et certe quia eos indurat securitas, ut obsequia sua Deo subtrahant, primum cogendi sunt ad timorem, ut corrigatur eorum rebellio. Caeterum, ne molesta illis sit haec servitus ad quam eos vocat, Exsultandi verbo suavem et optandam esse docet, quia materiam afferat verae laetitiae. Sed ne suo more lasciviant, et inanibus gaudiis ebrii se beatos esse fingant dum inimici sunt Deo: iterum nomine tremoris, ad supplicem modestamque submissionem eos hortatur. Est enim antithesis inter laetum et hilarem tranquillae conscientiae statum, dum fideles Deum quem reverentur sibi propitium esse gaudent: et effraenem petulantiam ad quam impios rapit Dei contemptus et oblivio. Subindicat igitur propheta, quamdiu intemperanter pro carnis libidine exsultant superbi, suo exitio eos ludere: hoc vero unicum et salutare esse gaudium, acquiescere in Dei metu et reverentia. 12. Osculamini Filium ne quando irascatur, et pereatis de via, quando exardebit brevi ira eius: beati omnes qui confidunt in eo. Clarius adhuc exprimit quemnam Deus timorem et cultum exigat. Nam sicuti regnare vult per manum Filii sui, et in eius persona gloriae suae notas et insignia insculpsit: haec nostrae erga eum obedientiae et pietatis legitima est probatio, reverenter amplecti quem nobis regem praefecit, secundum illud Iohan. 5, 23 : Qui non honorat filium, neque patrem honorat qui misit illum. Nam Osculi nomine, solenne honoris testimonium vel symbolum designat, quo subditi erga suum regem defungi solebant. Summa est, Deum honore suo fraudari nisi in Christo colitur. Quanquam autem hebraicum nomen "13 tam filium quam electum significat: utrovis tamen modo accipias, idem manebit sensus. Vere enim electus a Patre fuit Christus, cui data fuit omnis potestas, ut solus supra homines 4