13:50 Christum pro nobis omnibus diligenter interpellabis piis tuis precibus. Opto te cum tua et patronis nostris, cumprimis reverendissimo patre ecclesiarum et ministrorum eius5) felicissime valere. Huic communi patri me, quaeso, officiosissime commendes. Nostri te et tuam diligentissime salutant. 1548. 5. Sept. 1075. CALVINUS FARELLO. Trollietus repulsam ulturus iam epistolam Vireto subreptam circumfert, et res ad senatum delata. Coniugium Macrini. (Ex autographo quod solum exstat, in Cod. Genev. 107a . fol. 290. . Edidit Beza Genev. p. 368, Laus. p. 203, Hanov. p. 227, Ohouet p. 506, Amst. p. 231.) Pergunt scilicet adversarii suo more, quum tam impudenter in nos retorquent quidquid peccarunt. Sed bene habet, quod ad fingendum sint tam parum acuti. Quid enim ea, quam recitas, fabula puerilius? Video quidem esse qui recipiant: adeo iuvat eos sinistri aliquid de nohis subinde audire. Sed momento hoc evanescet, ut reliqua eiusdem notae: imo quaecunque in officina sua fabricant tales artifices. Mecum ita bellum geritur, ut te ad opem ferendam nolim frustra accersere. Palam enim non pugnant hostes: quia hactenus non successit. Sed clandestinis susurris conantur multorum animos paulatim a me alienare. Qua in re nonnihil proficiunt. Trollietus ille, qui ministerium ambiebat, repulsae vindictam quam potest exsequitur. Primus illi actus fuit in suscipiendo cruciatorum patrocinio. O Tunc a me exceptus, ut decuit, et magno cum ludibrio etiam factionis suae vexatus: nunc literas, quas Petro famulus est furatus, per cauponas circumfert. Aiunt autem scriptas ante quinquennium fuisse.2) Ego, ut ostendam nos non nisi ingenue agere, brevi in lucem protra- 5) Utrum Granmerum an Lascum significet tibi diiudicandum permittimus. Nos priorem potius ei obversatur^ crediderimus. 1075. 1) La faction des croises (Ruchat V. 362). Sic adversarios appellat, nomine iam pridem Genevae trito, quum iam dudum ante eius adventum sabaudica factio et qui libertatem urbis vindicare studebant, mamelucorum et cruciatorum nomine venirent, lam hi libertatem aliam affectabant. 2) N. 613. 4